[In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ . Decentissimum atque sacratissimum fore arbitramur venerabilium locorum augustalis opem tribuere dignitatis et subsidium attribuere quietis, quatenus incursionum remotis illecebris pio Domino regulari dediti disciplinae famulari iugiter delectet, et pro nobis atque statu regni nostri fidissimisque optimatibus nostris ipsius clementiam exorare ne pigeat. Itaque omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorum scilicet ac futurorum noverit universitas, quia......, quatenus venerabili ➚ eiusque congregationi ibidem degentibus preceptum iuxta felicium decessorum nostrorum augustorum innovare sanciremus. Nos itaque considerantes aeterne retributionis emolumentum, ob reverentiam beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, in quorum honore ipsum monasterium cognoscitur esse fundatum, sanctique Columbani qui ibidem humatus quiescit, libenter adsensum praebuimus, et hanc nostre auctoritatis constitutionem] perenniter et in[mutabiliter] conservandam fieri [iussimus. Per quam concedimus] et secundum augmentum dignissime recordationis domni ➚ senioris et consobrini nostra regali auctoritate sancimus, ut in q[ui]buslibet vel de rebus supradicti cenobii aliqua orta fuerit contentio, cui vera sit necessaria, ex nostra fiat auctoritate per [i]don[e]os homines quorum testimonium probabile sit, ne aliqua interveniente incuria vel occasione eadem de facultatibus suis aliquid cogatur amittere quod ei iuste competit habere. Omnia quoque que inferius notantur inrefragabiliter absque cuiusquam inquietudine seu immutatione concedimus habenda et ordinanda per abbatem qui pro tempore fuerit nostra largitione et eorum electione ipsi sancto loco substitutus secundum Dei voluntatem eorumque in omnibus competentem utilitatem. Id est, cum infra in qua situm est consistentibus ➚, ➚, ➚ cum cellulis et , , ➚ et , cum et atque ac , cum ➚ in ➚ et ➚, ➚ et omnibus appenditiis suis, ➚ cum ecclesia ➚, cum ecclesia ➚ et ➚, ➚ cum ➚ et proprio et , ➚ cum et ➚ et ecclesia in ➚, ➚ et cum his que ad eam pertinent, ➚ cum proprio de et , et , ➚, , cum ➚, ➚ et ➚, propriumque quod in ➚ sancto Columbano tradidit, proprium quoque quod et ipsi monasterio tradiderunt, aetiam in Papia cum [omnibus] ad eum pertinentibus , , , atque . Omnia igitur hec superius que inserta sunt, sicut ad eundem sanctum et venerabilem locum delegata et tradita noscuntur, ita cum omni integritate, cum omnibus ad eum pertinentibus, cum mass[a]riciis vel famil[i]is, seu cunctis adiacentiis sub omni integritate absque ulla diminutione [seu] subtractione, et queque deinceps ipsi sana industria vel quorumlibet Chr[istian]orum legitima collatione acquirere potuerint inconvulsa et perpetua stabilitate coneedimus haberi, possideri, et ad votum ipsorum religiose rati[o]nabiliter et Deo placite ordinari. Sed et privilegia apostolica auctoritate eidem sancto loco largita per hoc pragmaticum confirmamus, et ut nullus episcoporum vel ex quolibet ecclesiastico ordine violare vel irrumpere attentet omnino interdicimus. Igitur quia pro summa rei publice necessitate pacisque tranquillitate quandam divisionem de rebus iam fati cenobii ad oram fieri permisimus, iubemus atque omnimodis statuimus, ut de illa parte quam in usus monachorum delegavimus interim, dum Domino auxiliante ad pristinum revocetur statum, nullus iudex publicus nullus missus discurrens aliquam sepe fatis monachis eorumque familiis violentiam vel inquietudine inferre presumat, quos cum omnibus rebus et familiis sub nostra nos constat recepisse emun[i]tate et mundeburdo. Si quis vero hominum ipsius monasterii utilitatibus famulantium ingenuus commendatus sive servus aliquid commiserit, unde fiscus noster quippiam sperare possit, totum hoc parti ipsius loci sancti concedimus et ne a quoquam exigatur penitus abnegamus. Quicumque vero aliquid horum violare presumpserit, sciat se pene persolvendarum LX libras auri optimi eidem loco esse multandum et insuper nostra offensione plectendum. Nullas quoque redibitiones aut publicas excubias, nullas paradas vel angarias facere sive persolvere cogantur, nullas pontium novas vel veteres structiones seu restructiones agere vel revovare conpellantur. Que nos universa idcirco concessimus et perdonavimus, ut omnipotenti Domino pro nostra totiusque regno nostri augmento et stabilimento devotius, placidius ac delectabilius omni exclusa necessitatis occasione valeant supplicare. Ut autem hec nostre cessionis preceptio rata ac stabilis per futura tempora maneat, manu nostra subter firmavimus et anulo nostro iussimus [s]igillari. Signum (M) domni Berengarii [g]loriosissimi regis. Petrus notarius iussione regia recognovi [et subscripsi.] Data [….....] a[nno] i[incarnationis] D[omini DCCC]LXXXVIII, anno ver[o regni] domni Berengarii gloriosissimi regis I, indictione VI. Actum C[urt]e Alta curte regia. [In Dei nomine feliciter, amen.]
Keywords: abbots, administrative units, bishops, cells/hermitages, churches, emperor/king, hay/fodder, hospitals, inquisitio, intercessory, monasteries, monks, natural landscape, pagus.
Editions and document
summaries: DD B I, pp. 3-8, n. I