In nomine Domini. Temporibus domini ➚ apostolici, pontificatus eius in Dei nomine anno tercio, regnantibus domino ➚ et ➚ eius filius magni regibus, anni domini Ugonis sextodecimo et domini Lotharius duodecimo, die quarto mensis aprilis, indictione quintadecima, ➚. Quoniam ... manifesti sumus et germanis, filii presenti , detenti sumus inopia, paupertate, famis et nuditatis et non abemus nullam spem per quod vivere possumus nec abemus nos nec nul... nec poxuimus invenire talis parentis aut amicis aut aliis hominibus qui nos aliquit adiutorio provere voluisset, unde isto tempus necessitatis ... vivere possumus nisi venimus, expetivimus misericordia vestram domni ... unde ut pro timore Dei et mercede anime vestre me in vestro servicio ... coligere digneris et de isto tempus necessitatis nos liberare de quibus omnia sicut supra legitur nostra propria ac spontanea voluntate, per huius cartam manifestacionis seu promissionis nostra convenencia promitere et promito, spondere atque spondimus nos supradictis Iohannes et Maria germanis, una per consensum et largietate supradicti Magio genitor nostro, servire vobis supradicto domino Iohanne in omnibus diebus vite nostre et diebus vite nostre vestra in omnibus adimplere promitimus voluntate, cum fide et puritate sine fraude vel malo ingenio. Ita ut vos nos debeatis admonire ... vestito et calciato nos dare nec de vestro servicio diebus vite nostre exire non presumimus; et si de vestro servicio exire presumserimus aut cum alio homine abitaverimus aut vobis fugam lapsi fuerimus, licenciam sit vobis aut missi vestris, ubicumque aut quandocumque nos invenire poxuerimus, nos comprendere et in vestro relecare servicio omnibus diebus vite nostre. Unde pro valore firmitate ipsius cartola manifestacionis seu promissionis nostra convenencia quam propria ac spontanea voluntate nostra ...cimus iurati dicimus nos supradictis Iohannes et Maria promissoris per Deum omnipotente et divina omnia misteria et pro presentem sacrosancta ... Dei evangelia et vita domino nostro, quia omnia qualis supra legitur fideliter in omnibus conservare, adimplere promittimus nec contra vos nec contra ista presente cartola a nobis facere aliquando cocumque ingenio agere aut causare non presumimus et causaverimus et non permanserimus in ea omnia ut superius legitur, non solum reatum incurramus periurio, verum eciam promittimus nos supradictis Iohannes et Maria germanis tibi supradicto domino Iohanni presbitero, pene nomine, solidos duodecim et duodecim denarios et post pena soluta presens cartola sicut superius legitur in sua maneat firmitatem. Actum in civitate Bononie et indictione supradicta quintadecima. Signum manibus supradictis Iohannes et Maria germanis seu Magio genitor et consenciens eius quia oc cartula sicut superius legitur fieri rogaverunt et eo mihi relegerunt. Signum manibus et filio quondam et germano rogati . Ego filius quondam rogatus a supradictis sicut supra legitur me teste scripsi. Ego filio quondam rogatus a supradictis sicut superius legitur me teste scripsi. Scripta cartola per me a supradictis promissoris et consencientes sicut superius legitur post roborata ut scribitur et tradita complevi et dedi.
Keywords: priests, witness.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 8-10, n. 3.