In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Anno Deo propicio pontificatus domni nostri ➚ sumi in apostolica sacratissima beati Petri hapostoli sede octavo sitque imperante domnus piissimo perpetuo augusto ➚ ha Deo coronato pacifico imperante in Italia anno tercio, die primo mense december, indictione septima, ➚. Scripsi ego quidem ➚ in Dei nomine ha domno ➚ holim sanctissimus urbem ➚ et cunctis territoriis Romanorum ordinatus , rogatus et petitus a , qui sum institutus fideicomissario de quondam bone memorie a rebus suis dandum et venundandum et in precium, quem exinde tollere potuero, distribuere debeo pro eius anima, quod ita atimplere cupio, vendidis et vendidit atque tradidis et tradidit pure et absolute bone sue voluntatis, me presente in Dei nomine ... qui vocatur de ➚, qui manere viso estis istius Cumiacclo supradicto comparatore tuisque filiis et heredibus ha presenti in perpetuum pro futuris temporibus possidendum, idest medietatem in integrum de una, axibus et columnellis constructa, a scindolis tecta, cum via et acesso suo et cum omni sua pertinencia, qui est posita hic in Cumiaclo ... , in regione ➚ et habentem , huna cum suis iustis et certis eius possidente a singulis lateribus idest: a duobus lateribus possidente tu ipso compratore seo a tercio latere possidente relicta quondam supradicto Dominicus Pettorussolo iamdicto testatore atque ha quarto latere platea publica maiore, cum ingresso et hegresso suo et cum omnibus at easdem pertinentibus ut supra legitur, omnique enim iuris proprietatis fuit de quondam supradicto Dominicus Pettorussolo testatore, quas ei ovenit per sua monimina cartarum de quondam celesti Deo dicata ancilla Dei aut per cocumque modum vel titulum undique ab eo pertinere vel ovennire potuisset. Omnes suos inde esiset et discesisset equam distraccionis iuris tradicionis qui causam accepit supradicto fideicomissario venditore in manibus suis de manibus prelato comparatore iusta placitum et districcionem suarum, sicut inter eis bene convenit, precium nomine, idest de , per hunumquemque , ad omnis deceptionis seo deliberacionis calumnie et in presenciam qui hic subter subscripturi sunt persolutum est, dantem, numerantem et ab eodem fideicomissario venditore suscipientem et in eius hutilitatibus perportantes et nihil amplius exinde rediberint vel remansisse, dixit libera autem ipsa supradicta mansionem in integrum ut superius legitur et inlivata esse dixit atque promissit nec nullius personas iam antea esse donatas aut distractas aut cuiquam infiduciatas vel abere asseruit de quas hab hac die agitur set recte liceat tibi supradicto comparatorem per hec tradicionis paginam in ibidem introgire et preoccupare atque ingredere tamquam per legitimam et meam corporalem tradicionem, quiheto tramite habendi dominium et potestatem habeas, teneas et posideas, heciam vindendi, donandi vel comutandi et more quod volueris cum tuis filiis et heredibus iuris proprietatis exinde in perpetuum faciendi. Et si quoquo maioris vel minoris personas omnium pusatas vel victas fuerit emtor vel suis filiis et heredibus, tunc supradicto fideicomissario venditore ipso testamento in placito ostendere promisit et cum ipso testamento defensare debeat absque omni sua damnietatem vel de suis successoribus; et si fortitassi ipso fideicomissario venditore et contra hanc paginam instrumenti agere aut rere voluerit, tunc ei dare placuit, huna cum omnem meliorationem et cum quantum emtor interfuerit damnum vel detrimentum aut ire vel in personis omnia similis modis dupla ...antur et post penem solutionem anc paginam instrumenti vindicionis in sua firmitate, huic regi vindicionis absolvere iuris traditionis qui dolo malo abest futurumque gesti estis heciam municipalibus si aliter valere de quas et de quibus omnibus bonis supradicta stipulationem et sponsionem solemniter interposita. Atto Cumiaclo, sub die et mense et indictione supradicta septima, Cumiaclo. Gregorius presbiteri et fideicomissario huic paginam vindiccionis sicut supra legitur a me facta rogatis testibus scribere rogavi et supradicto precio a me recepit. filio huic paginam vindiccionis sicut supra legitur rogatus testibus subscripsi et supradicto precio dante et accipiente vidi. filio quondam uic paginam vindicionis sicut supra legitur rogatus testis subscripsi et suprascripto precio dante et accipiente vidi. Signum manus teste rogatus at omnia suprascripta cui relectum est. Signum manus teste rogatus at omnia cui relectum est. Signum manus teste rogatus at omnia cui relectum est. Leo in Dei nomine tabellionem scriptor huius paginam instrumenti vindicionis de omnibus sicut supra legitur post roborationem testium atque tradita complevit et absolvit. Noticiam testium idest: Martinus vir clarissimus filio Henoc, Hadam vir clarissimus filio quondam Petrus de Puplia, Martinus vir clarissimus qui vocatur de Remedio, Leo vir clarissimus qui vocatur Mucerio, Mauricius vir clarissimus qui vocatur Cancellario.
Keywords: confinia, emperor/king, houses, monasteries, popes, price, priests, size, tabellio, witness.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 23-26, n. 9
Bibliography: Gelichi 2021, pp. 596-597.