In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Anno Deo propitio pontificatus domini nostri ➚ summi pontificis et universalis in apostolica sacratissima beati Petri apostoli sede sexto sitque imperante domino piissimo perpetuo agusto ➚ ha Deo coronato pacifico in Italia vero anno undecimo, die trigesimo mense madio, indictione sexta, ➚. Petimus at vobis in Dei nomine Georgius umilis et ➚ et venerabilis ➚, qui fit die quinta ferria, una cum consensum et auctoritatem cuncta congregationem et deservientium eiusdem monasterii, uti nobis presentibus in Christi nomine umilis sancte Ravennatis Ecclesie filio quondam et in duobus successoribus meis, qualiter assignare voluerimus unu post unum, per a presenti die concedistis et largistis mihi rem iuris supradicti monasterii, idest duabus caminatas in integrum da pedeplana in integrum cum porcione et et cum ingressi et regressi suo et cum homnibus sibi pertinentibus, sita in ac civitate Ravenne, in regione ➚, una cum suis iustis et certis interraffinibus; et eius hoc est: a duobus lateribus possident heredes quondam seu a tercio latere possident heredes quondam atque a quarto latere iuris suprascripti monasterii vestri. Dum ego superius nominato petitore seo et duobus successoribus meis, unu post unum, divina graciam in ac lucem iusserit permanere vitam, concedistis et largistis mihi eas habendas, tenendas, possidendas, defensandas et in omnibus meliorandas et ex nostris propriis expensis seo laboribus nihilque vobis vestris successoribus in inferius et atfixam pensionem reputantes. Prestante quoque ego superius nominato petitore et duobus successoribus meis, unum post unum, indesinenter secundo paginam peticionis nostre pensionem nomine singulis quibusque anni homnis marcio mense infra indictione, pro ea homnia que supra legitur, idest in tantum pensionem ut dictum est persolvatur. Pro eo quia exinde accepistis de manibus meis in manibus tuis supradicto abbas in presencia , qui hic subter subscripturi sunt, calciarii nomine, idest . Ita et post transitum nostri supradicto petitore seo et duobus successoribus, unus post unum, munus expletus quandoque Domino sue sancte magestatis placuerit, tunc ipsa rem que supra legitur laboratas, defensatas et in omnibus melioratas vel quitquit a nobis inibi aditum melioratumque fuerit aut ius dominiumque predicti monasterii nostris, cuius est iura et proprietas, modis omnibus revertatur dominium et potestate. Promittentes propterea nunc nullis diebus nullisque temporibus vite nostre vos aut vestrisque successoribus per quibuslibet argumentis aut exquisitis hocansionibus testus huius paginam enfiteusin violare set inviolabiliter modis omnibus conservare et custodire promitimus, iurantes per divina homnia misteria sedemque ahapostolicam et vitam suprascriptorum dominorum nostrorum atestacione confirmo et hec peticione at nobis in vobis facta minime valere nequiverint, tunc daturo me esse promitto cum duobus successoribus meis at tibi supradicto habbas tuisque successoribus ante homnis litis initium aut interpellationem et post penem solutionem manentem hanc paginam enfiteusin in sua firmitate. Quam vero paginam ➚ Dei nuto et huius civitatis Ravenne scribendum rogavi in qua et ego subter manus mea propria scripsi testibusque at me rogitis hoptulit roborandam eorumque presencia eam tibi qui supra contradidit unus alterius, sub die et mense et indictione supradicta sexta, Ravenne. Constantinus sancte Ravennatis Ecclesie diaconus huic pagine peticionis de omnibus sicut supra legitur a me facta scripsi et scribere rogavi et supradictos calciarios dedi. in anc paginam rogatus testis subscripsi et supradicti calciarii dante et accipiente vidi. in anc paginam rogatus testis subscripsi et supradicti calciarii dante et accipiente vidi. filio condam dativus uic paginam peticionis rogatus testis subscripsi et supradicti calciarii dante et accipiente vidi. filio quondam uic paginam petitionis rogatus testis subscripsi et supradicti calciarii dante et accipiente vidi. Iohannes Dei nuto ex genere consulis et tabellio huius civitatis Ravenne hanc peticione ut supra legitur post roboracionem testium atque tradita complevit et absolvit. Notitiam testium idest: Romanus vir clarissimus consul qui vocatur de Pusterula, Petrus vir clarissimus filius quondam Petrus dativus Ravennas, Guinibaldo vir clarissimus filio quondam Martinus.
Keywords: abbots, archdeacons, churches, cisterns/pits, confinia, consules, deacons, emperor/king, houses, libellus/precaria/emphyteusis, monasteries, notary, penalty, petiae, popes, rent in money, tabellio, value, witness.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 45-47, n. 18