(L) In nomine domini nostri Iehsu Christi eterni Dei amen, anno nativitate eius millesimo centesimo septagesimo quarto, decimo kalendas madii, indictione septima. Ex huius cartule pateat recitatione quod nos, Tocca quondam Bernardini et Monaca uxor eius et quondam Henrici (…) ubi interfuit notitia Bernardini et Magalotti qui sunt filii nostri (…) atque Capitone et Passavanti germani et quondam Vallis (…) necessitate debiti dotis quare dedimus Berte sorori nostre et pro ipso debito exsolvendo (…) vendimus et tradimus tibi Dominico converso, accipienti pro Montanino rectore hospitalishospitals seu ecclesiechurches Sancti Gilii et sancti Cristoforichurches, hospitals de Altepasciochurches, hospitals , unam nostram terre petiam integram que est posita in loco et finibus Putei et ubi dicitur Cafagiumroads . Et tenet ambo capita in viis publicisroads, unum latorum tenet in terra Crece uxoris Ugolini et filie quondam Lotherii, aliud in terra que olim fuit Rustichelli quondam Boncii. Que vero terre petia est per mensuram (…) stariora novem. Et de ipsa terre petia due partes competunt nobis iugalibus et tertia nobis qui supra germani. (…) Prezzo: quatuor centum et viginti quatuor sol. bonorum denariorum Luce vel Pisis factorum. (…) Pena: in duplum. (…) Leonardus notarius scrivere rogavimus et nos nostrosque heredes obligare placuit. Actum apud Sanctam Mariam ad Montem et in loco ubi dicitur ad Colle . (S) Preterea suprascripti Tocca et Monaca (…) in pignore dederunt et tradiderunt iamdicto Dominico converso, accipienti pro dicto Montanino rectore iamdicti hospitalis seu ecclesie de Altepascio, duas terrarum petias que sunt posite loco ubi dicitur Pratum de Lamis . Prima petia terre tenet unum caput in semita, aliud in terra Craticum quondam Arapochi et Pecore quondam Fredi. Unum latorum tenet in terra Martini quondam Uguicionis, aliud in terra Crece uxoris Ugolini et filia quondam Lotherii. Et est (…) stariora tria. Secunda terre petia, que fuit olim Rainaldi, tenet unum caput cum uno latere in terra predictorum filiorum quondam Vallis, caput aliud tenet in terra quare detinet Biloscius quondam Signoretti, aliud in terra dicti Martini. Et insuper supradicti Capitone et Passavanti germani (…) in pignore dederunt et tradiderunt eidem Dominico (…) una terre petiam positam in loco ubi dicitur Pratum de Lamis , et tenet unum caput in terra Calabronis quondam Rogerii, aliud in terra filiorum quondam Rondomi. Unum latorum tenet in terra dicti Tocce, aliud in semita, et est stariora duo. (…) Bernardinus et Magalottus germani predicte venditioni et pingnoris obligationi interfuerunt et dictam eorum matrem interrogaverunt. Mainettuswitness quondam Bei, Nerowitness magister et quondam Lodoici, Guittonewitness quondam Tuotri, Guerruswitness quondam Iannelli, suprascripti rogati testeswitness interfuerunt. (L) Ego Leonarduswriter, notary, domni imperatoris notariuswriter, notary, post traditam complevi et dedi.
Title: Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico, Altopascio, 1174 aprile 22
Document number: 2442
Author(s): Alessandro Giacomelli (file creation on 2022-03-17); Alessandro Giacomelli (last change on 2022-03-17)
Record source: Original document
Document type: Cartula
Document tradition: Original
Fiscal property: No
Date: 1174 April 22
Topical date: Santa Maria a Monte (Pisa)
Dating elements: Stile della natività
Keywords: churches, hospitals, notary, roads, witness, writer.