(S) In nomine domini nostri Iehsu Christi Dei eterni, anno ab incarnatione eius millesimo centesimo quinquagesimo quinto, sextodecimo kal. madii, indictione tertia. Manifesti sumus nos Raimundinus quondam Petri et Bonadonna iugalis eius et filia quondam Gerardi, (…) ubi interfuit notitia Brunetti et Henrici germanorum quondam Iohannis propinquioribus meis, (…) nos ambo insimul per hanc cartulam in permutationem damus et tradimus tibi Guido, rectori ospitalis de AltopascioJURIDICAL PERSON: hospitals; KEYWORD: hospitals; PLACE: hospitals , ad opus eiusdem ospitalis idest unam petiam de terra que est canpus cum arboribus que esse videtur in loco et finibus Piciorano ubi dicitur Colognora . Que tenet anbo capita cum uno latere in terra Travalli, et aliut latus tenet in terra suprascripti ospitalis. (…) Eam in permutationem damus et tradimus, unde recepimus a te in permutatione uno stario de grano omni anno pertinente suprascripti ospitali, quod Oddolinus frater meus iudicavit suprascripto ospitali in una petia de terra que est canpus cum arboribus in loco Miliaciatico . Que tenet unum caput cum uno latere in terra Usaldelli, et aliut caput tenet in terra Ughi quondam Ughi quondam Angli, et aliut latus tenet in via pubblica. (…) Pena: in dupplum (…) et insuper penam argenti optimi libras duas. (…) Actum Luca . Signum manus suprascriptorum iugalium qui hanc cartulam fieri rogaverunt, et suprascriptus Raimundinus suprascripte uxoris sue consensit. Signum manus suprascriptorum Brunecti et Henrici germanorum propinquioribus suprascripte Bonadonna qui interfuerunt. Signum manus Bonsomiwitness quondam Betti et Petriwitness filii eius, Belliniwitness quondam Guidi, Corsiwitness quondam Stefani rogati testiumwitness. (S) Henricuswriter, notary notariuswriter, notary domni imperatoris post traditam complevi et dedi.
Title: Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico, Altopascio Dep. Orsetti Cittadella, 1155 aprile 16
Document number: 2485
Author(s): Alessandro Giacomelli (file creation on 2022-05-09); Alessandro Giacomelli (last change on 2022-05-09)
Record source: Original document
Document type: Commutatio
Document tradition: Original
Fiscal property: No
Date: 1155 April 16
Topical date: Lucca
Dating elements: Stile dell'incarnazione
Keywords: hospitals, notary, witness, writer.
Editions and document summaries: Degli Azzi Vitelleschi, 2, n. 692, pp. 238-239.
Links: https://www.archiviodigitale.icar.beniculturali.it/it/185/ricerca/detail/537348