Modena, Archivio Capitolare, Fondo Diplomatico, A.08.XXVI

Title: Modena, Archivio Capitolare, Fondo Diplomatico, A.08.XXVI
Document number: 2528
Author(s): Edoardo Manarini (file creation on 2021-09-07); Edoardo Manarini (last change on 2021-09-07)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Original
Fiscal property: No

Date: 891 November 22
Topical date: Legnago (Verona)

Show/hide in the text:

In nomine domini nostri lesu Christi Dei aeterni. Vuidoemperor/king divina ordinante providentia imperatoremperor/king augustus. Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis amorem opem congruam ferimus, et regium e morem decenter implemus, et ideo nobis profuturum ad aeternae remunerationis premia capessenda vericiter credimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Aecclasiae nostrisque presentibus scilicet et futuris, quia adiens per Mainfredumpalatine count comitem sacri palatiipalatine count serenitatem culminis nostri vir venerabilis Leudoinusbishops sanctae Mutinensis aecclesiae episcopus, quae est constructa in honore sancti Geminiani confesoris Christiimmunity, canons, clusae/gates, mills, canals, bishops te episcopibishops, reges antecessores nostri per eorum auctoritates sive donationes ob remedium animarum suarum omnes res predicte sedi, tam monasteria quam senodochia sen et aeclesias baptismales vel reliquas possesiones ex munificentia regum vel ducum quam ae quae per donationes comitum seu quorumlibet Deum timentium hominum vel ea quae per emptiones vel quolibet adtractu ad eandem aecclesiam olim pervenit aut in antea Dominus ibidem augere voluisset, firmum et stabile permaneret; et deprecatus est excellentiam culminis nostri, ut non solum hoc nostrae auctoritatis precepto confirmaremus, verum etiam predictam sedem sub nostra constitueremus defensionem. Cuius petitionibus faventes moremque predecesorum regum sequentes, has nostrae auctoritatis apices fieri iussimus, per quos omnes res predicte aecclesiae in perpetuum confirmamus. pariterque etiam deprecatione sua aput nostram clementiam obtinuit, ut quicquit neglegenter servi aut cartulati vel pertinentes ad eandem sanctam sedem comiserunt temporibus antecessorum suorum precedentium episcoporum, nullam omnino inquietudinem predictus episcopus suis temporibus nec avocatus aecclesiae patiatur. similiter et petiit, ut omnes res, quas antecessores sui in eadem aecclesiam adquisierunt et iure ipsius tenuerunt, prefato presuli vel succesoribus eius absque cuiuslibet inquietudine vel diminutione quieto ordine liceat possidere. insuper etiam pro remedio animae nostrae eidem concedimus aeclesiae, ut sicut res nostrae proprietatis in quibuslibet locis per inquisitionem manifestantur, ita res predicte aeclesiae per idoneos et veraces homines inquirantur et ad plenissimam usque deducantur iustitiam tam nostris quamque et successorum nostrorum temporibus. nec non etiam concedimus eidem aecclesiae, ut deinceps servi aut cartulati pertinentes ad eandem aeclesiam nullum censum nostrae parti seu publico ministeriali persolvant; sed liceat eis quieto ordine vivere et ipsis suae aecclesiae deservire. nullusque index publicusimmunity aut quilibet superioris aut inferioris ordinis rei publicae procurator ad causas iudiciario more audiendas in monasteria, scenodochia, aecclesias baptismales resedeat, et homines tam clericos quam et laicos, villas vel agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in diversis locis aut territoriis nostrae potestatis iuste et legaliter quieto ordine tenet, ad freda vel tributa exigenda, aut mansiones aut paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius accclesiae tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes distringendos, pignerandos, nec in hostem ducendos, nec ire cogendos, nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas, quibus in alico eadem aeclesia sibique subiecti aliquod iniuste patiantur incommodum. nostris futurisque temporibus quisquam tam temerarius existat qui id fa[cie]ndi inlicitam sibi potestatem adtribuere audeat. concedimus etiam eidem sanctae Motinensi aecclesiae, sicut ei ab antiquis antecessoribus nostris regibus loca, in quibus civitas predicta constructa fuerat, per firmitatis suae auctoritatem concessa sunt, ita nostrae auctoritatis precepto firma et stabilia maneant, cum cancellariis quos perpetua et iugi consuetudine temporibus antecessorum episcoporum predicta aeclesia de clericis sui ordinis ad scribendos sue potestatis libellos et fidecarios habuit. et concedimus etiam ei vias, pontes, portas et quicquid ex antiquo iure incolomitate de his regiae auctoritati per procuratores rei publicae solvebantur; idest ut ubicumque vias, pontes, portas in sua terra habuerit, nostra vice liberam capiendi debitum ex eis censum habeat potestatem. et liceat ei fossata cavarecanals, molendinamills construere, portasclusae/gates erigere et super unum miliarium in circuitu aecclesiae civitatis circumquaque firmare ad salvandam et muniendam ipsam sanctam aecclesiam suamque constitutam canonicamcanons, et aquam aperire et claudere, absque nulla publica contraditione. liceatque memorato presuli suisque successoribus cum omnibus sibi subiectis rebus vel domibus ad se aspitientibus vel pertinentibus sub tuitionis nostrae defensione quieto ordine degere atque pro incolomitate nostra totiusque imperi a Deo nobis concessi una cum clero et populo sibi subiecto Dei inmensam clementiam iugiter exorare. contulit etiam predicte aecclesiae nostra principalis exorata clementia, ut si populi malivola conspiratio ad tollendas res aecclesiae per vuadia fuerit confirmata, ut testimonia et advocationem ad iustitiam capiendam aecclesia invenire non valeat, et ex hoc administratores sancti loci se reclamaverint quod pro huiuscemodi causa iustitiam aecclesia habere non possit, si conspiratorum adunata collectio commissum scelus negare atque per sacramentum purgare voluerit, liceat pro suspitione falsitatis aecclesiae administratoribus, si tamen voluerint, per pugnam alicuius aecclesiae hominis liberi, rem divinis legibus et mundanis prohibitam, adprobare; sicque in omnibus rerum aecclesiasticarum causis de quibuscumque legali disceptatio in tantum exorta fuerit, ut pugna aut testibus dirimetur et pars aecclesiastica suspecta testimonia adverse partis pro predicta conspiratione et periurio dubitando habuerit, si fidens de iustitia rectitudinis pugnam elegerit, quod sibi eligit, hoc ei per hoc nostrae firmitatis preceptum ad optinendam suam iustitiam nostra principali clementia consentimus. Si quis vero contra hanc preceptionem auctoritatis nostrae ausu temerario ire temptaverit, sciat es compositurum auri libras xxx., medietatem palati nostri et medietatem eidem ecclesiae. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Deo protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri inpres sione signari iussimus. Signum domni Vuidonis serenissimi imperatoris. Godradusnotary notariusnotary ad vicem Helbunciarchchancellor archicancellariiarchchancellor recognovi et subscripsi. Data x. kal. decembris, indictione x., anno incarnationis Domini DCCCXCII. regnante domno Vuidone in Italia anno regni eius IIII, imperi primo. Actum Lignacovillas villavillas. In Dei nomine feliciter, amen.

Keywords: archchancellor, bishops, canals, canons, clusae/gates, emperor/king, immunity, mills, notary, palatine count, villas.

Editions and document summaries: DD G L, n. 11, pp. 27-32.

Links: Lodovico Media Library: https://lodovico.medialibrary.it/media/schedadl.aspx?id=3f1501a6-d9cb-4986-a3de-b5ee38fdf251