† Divinae gratiae munere et supernae virtutis auxilio faucibus demonicae potestatis eruti, ut nos misericors Dominus aeternae patriae gaudiis faciat coheredes, | sedulis ammonitionibus crebisque praeceptis informat. Unde est illut: „Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego vos requiescere faciam“. Ut ne quis devium ad eum perveniendi vel qualiter | ab eo recipiendi esse facultas dubitare quod promisit, ipse certum ostendit formula cum dixit: „Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis“. Sed tamen hoc idem quod docuit signiter quis agere, ortatur ipse alibi | cum dicit: „Vigilate itaque quia nescitis diem neque hora“. Hanc voce silicet ita omnes debemus frequentissime meditare, quatenus semper oculis mentis abeatur. Oportet denique singulis, qui se omnipotentis Dei misericordia huius mundi divitias | vel quibuscumque temporalibus adiumentis noverint consolatos, ex his qui accepit ab eo quantumlibet illi conferre cum gratiarum actione, a quo sibi nescit cuncta que abet concessa, quia regnum Dei tanti valet quantum | abet; sicut credi possimus dominicis instruimur documentis, qui muliere duo minuta devote offerentem plus ceteris omnibus offerentibus aseruit. Unde ego in Dei nomine ➚, | , obtimum duxi pro anime mee remedium, ordinavit atque confirmavi per hanc paginam offersionis, offero atque c[oncedo ➚ | de omnibus frugibus seu nutriminibus quas habere visus sum in ➚, nominatim que vocatur ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, | ➚, ➚. De istis predictis curtis, sicut superius legitur, decimam portionem Sanctae Mariae investivimus ut, usque in finem saeculi, habeat, teneat [et secundum cano]nicam auctoritatem fimiter possideat et ut | canonicis qui hibi ordinati sunt vel in antea esse debent, faciant ex ea quicquid illis congruum vel actuum videtur. Si quis hanc paginam nostrae offersionis seu investitionis per quolibet ingenio | frangere vel violare temptaverit, sciat se excommunicatum et anathematizatum a Deo patre omnipotentem et a beatissima genetrice virgine Maria et a beato Iohanne Baptista | et a beato Petro apostolorum principe et a sede sancta apostolicae catholica, quod nec vivus penitentiam agat, nec mortuus sepultura capiat, sed cum Iuda proditore | nostri creatoris portionem habeat. Insuper notum sit omnibus nostris , praesentibus scilicet ac futuris, esse volum[us, q]uatenus nos, Dei pro timore animae nostrae | remedium, decimam de suprascriptis curtis, ut supra legitur, Deo omnipotenti et sanctae Mariae concessimus, praecipien[do praecipimus u]t, de nunc in antea, nullus gas|taldio neque ulla persona ab aliquo gastaldio missa, praedicta decima de iam nominatis curtis subtrahere v[el co]ntemptere praesumat. Si quis | haec non observaverit, sciat se, ut supra legitur, excommunicatum et insuper componere auri obtimi bisanteos mille, medietate camere nostrae et medietate | praedictis canonicis qui ibi ordinatis vel constituti sunt. Et ut verius credatur et ab omnibus hominibus observetur, sigillum nostrum impri|mere iussimus. (SID)
Keywords: collegiate churches, comitatus, curtes, decima, fiscal property, gastaldus/vicegastaldus, marquis/duke, object, residential.
Editions and document
summaries: Della Rena, Camici 1764, n. 11, pp. 45-46; RegVolat, n. 91, p. 34; Tomei 2019b, pp. 142-146.
Bibliography: Tomei 2019b.