[I]n nomine Domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ filius eius divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum sagacitas ➚ dilectum nostrum fidelem hac filius ➚ comiti per ➚ dilectum nostrum fratrem nostram adiisse a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecans ut concederemus ei cuncta qualiter hic inferius declaratur habendum iure quieto, de quibus petiit sibi a nostra excellentia munitionis apices exinde ei fieri iuberemus. Cuius petitioni usquequaque libenter adsensu prebentes, hos nostrem munitatis apices exinde ei fieri iussimus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum concedimus tibi eidem Randoisi comiti tuisque heredibus ➚ sic quomodo tu illas modo tenetis et dominatis et cum sic quomodo tenunt et dominant homines qui in predicta civitate modo habitant, quam et ➚ et ➚ et ➚ sic quomodo eas modo tenetis et dominatis, et predicte sic quomodo modo tenunt et dominant inter ➚ et ➚ homines qui in predicta castella habitant; ea quidem sanctione supra dicta nostra concessione tam tibi Radoisi comiti tuisque heredibus illud concessimus ad perpetualiter habendum et possidendum securiter atque omnia exinde faciendum quemammodum volueritis sine ullius comitis, gastaldeis seu iudicibus vel sculdahis nostris aut cuiuscumque persona magna aut parba contradictione; qui sub nostra potestate habitant aliqua contrarietate de supra dicta nostra concessione invadere aut molestare presumat, sciat se esse , medietatem sacri nostri palatii et medietatem tibi supra dicti Randoisi comiti tuisque heredibus. Ut hec autem ab omnibus immobiliter obserbetur, manu propria scripsimus et anulis nostris subter iussimus sigillari. ➚ ex iussione supra diete potestatis scripsi. Datur enim undecimo die intrante mense augusto in anno undecimo principatus domni Paldolfi gloriosi principis et sexto anno principatus domni Landolfi magnifici principis filii eius, quinta indictione. Actus in sacratissimo ➚ palatio.
Keywords: cities, count, defensive elements, landed possessions, penalty, princeps, rivers, villages/settlements, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 646C-647B; IS2 X-2, col. 471A-D; CSS, III, 39, pp. 549-551 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VI, p. 253; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 145 (v. Smidt p. 124); Voigt 1902, 185.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 151.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939