In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet, qua propter noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet hac futurorum sagacitas quoniam ➚ dilectus ac filius bonę memorię Potoni, ➚ karissimum nostrum, nostram deprecavit excellentiam ut concederemus ei omnibus de ➚ quibus infra illas fines quas hic inferius declaratur, de quibus petiit sibi fieri munitiones a nostra excellentia. Cuius petitionis usquequaque assensum prebentes, hos nostre munitionis apices exinde ei fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum concedimus tibi superius dicti Landolfi compatris nostri heredibusque tuis et cui a vos datum esse paruerit integris omnibus rebus exfundatis de totis finibus Furculanis quantum quantoque ad sacrum nostrum palatium pertinet infra hęc : quomodo incipit a foras pertinentia ➚ et ascendente per serra de monte qui dicitur Tairano et sicut directe vadit per serra de monte et redit in Caprilę et deinde directe in casale monasterii Sancti Petri qui dicitur Villa Magna et abinde descendente fine casale illo qui nominatur Carmiano et deinde fine pede de monte qui dicitur Cora et revolbente per pede de eodem monte usque in loco qui nominatur Finita et abinde trans ipsa strata maiore directum per via illa qui descendit ad ipse plancelle et quomodo vadit per ipse plancelle usque in serra de monte qui dicitur Cancello et deinde directe usque ad ➚ et inde directe in Borrano et quomodo vadit in Mesola et rediente a foras pertinentia ipsius ęcclesię Sancti Angeli ad Cerro prioras fines; infra hęc vero fines quantis rebus exfundatis sunt vel quantum quantoque undecumque vel qualitercumque ad nostrum sacrum palatium pertinet, una cum inferius et superius et cum viis et anditis seu et cum ipsa munimina inde pertinentes omnibusque illorum pertinentiis tibi eidem Landolfi heredibusque tuis et cui a vos datum esse paruerit concedimus habendum, ea etenim sanctione quatenus amodo et deinceps vos et cui a vos datum esse paruerit supra dicta nostra concessione in integrum habeatis et possideatis sine ullius comitis, gastaldei seu iudicis nostris vel cuiuscumque persone contrarietatem, facientes inde omnia quod volueritis, a nemine vobis aliquid contrarium inde ingerente. Porro ut hoc quod iubemus atque concedimus ab omnibus immobiliter obserbetur, manu propria scripsimus et anulis nostris iussimus sigillari. ➚ et atque ex iussione supradicte potestatis scripsi. Datum duodecimo kalendas ianuarii in anno vicesimo principatus domni Landolfi gloriosi principis et in sexto decimo anno principatus domni Paldolfi eximii principis filio eius, indictione secunda. Actus in sacratissimo ➚ palatio.
Keywords: allocation to individuals, churches, count, fines, fiscal property, gastaldus/vicegastaldus, inflow, intercessory, iure proprietatis/pleno iure, landed possessions, mention, notary, object, other clerics, outflow, parent of, princeps, property of persons without heirs, redistributive, uncle/aunt of, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 652C-653DIS1 VIII, col. 475B-476A; CSS, III, 45, pp. 563-566 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, V, pp. 361-362; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 103 (v. Smidt p. 122); Voigt 1902, 146.
Bibliography: De Francesco 1909-1910, p. 437, nt. 2; Bertolini O. 1926, 141.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939