In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ filius eius divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste providentibus clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet hac futurorum sagacitas Leonem et , Iaquintus hac filius cuidam Maraldi, ➚ dilectum nostrum nostram adiisse a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecans ut concederemus illorum cuncta qualiter hic inferius declaratur abendum iure quieto. De quibus etenim petiit sibi a nostra excellentia quatenus munitiones apices exinde fieri iuberemus. Cuius petitiones usquequaque libenter assensum prebentes, hos nostre muntatis apices exinde fieri iuberemus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum damus atque concedimus vobis prenominatis Leoni sacerdoti et monachi et iam dicti Iaquinti presbyteri, hoc est integram ➚, que constructa esse videtur foras hanc ➚ iuxta et erga ➚, una cum omni ornatu et pertinentia de eadem ecclesia vel cum rebus ad eandem ecclesia pertinentes, quatenus amodo et deinceps diebus vite vestre iam dicta ecclesia cum omni ornatu et rebus vel pertinentia de eadem ęcclesia potestatem habeatis tenere, dominare et in eadem ęcclesia officiare et dare ad tenendum et dominandum cui volueritis qui eadem ęcclesia officiare debeat de sicut consuetudo est, simul et potestatem abeatis sacerdotes vel clericos ibidem conducere et alios homines pro utilitate predicte ecclesie et vestra, et tam vos quam et illis sacerdotibus atque clericos que ibidem conducti fuerint potestatem habeatis in eadem ęcclesia die noctuque monachicas aut canonicas oras aut officium facere iuxta vestram et illorum voluntate, quicquid enim Dominus dederit in eadem ęcclesia per suos fideles totum sint vestre dominationi, faciendum omnia quod volueritis; tantum si Dominus per suos fideles dederit in eadem ęcclesia vel , , , sint in eadem ecclesia; similiterque et potestatem habeatis ipsis rebus tenere, dominare et laborare et dare ad teniendum et laborandum cui volueritis; frugium vero quod exinde exierit, totum sit vestre dominationi, faciendum inde omnia quod volueritis; iterum potestatem habeatis in ipsis rebus predicte ęcclesię case et redita facere et ibidem habitare cum hominibus vestris et causa vestra, et omnem utilitatem vestram ibidem peragere sicut in causa vestra iuxta vestram voluntatem. Ea etenim sanctione cuncta iam dicta ęcclesia cum suis omnibus qualiter superius leguntur vobis eidem Leoni sacerdoti et monachi et Iaquinti sacerdoti concessimus, ut amodo et deinceps vos prenominati sacerdotes supra dicta omnia habeatis et possideatis in supra dieta ratione, faciendum quod volueritis sine ullius comitibus, gastaldeis seu iudicibus vel sculdahis nostris aut cuiuscumque persone hominum aliqua contrarietate vel inquietudine a neminem aliquid contrarium in aliquo ingerente, et ut nullus exinde vobis quippiam molestationis ullo in tempere in aliquo ingerere presumat, sed a presenti et deinceps perpetuis temporibus supra dicta omnia abeatis et possideatis; tantum si tu ipse Leo sacerdos et monachus aut tu ipse Iaquinte sacerdos qualem ex vobis mortuus fuerit, unum alteri succedere debeat in eadem ęcclesia et in omnibus esse; post vero vestrum amborum obitum, si necesse fuerit ibidem abbate ordinare, ideo qualem easdem ęcclesię congregationem sibi abbate elegerit inter se talem una nobiscum eligat et constituat in eadem ecclesia abbate. Si quis vero hec cuncta que prelegitur aliquo modo irritam facere presumpserit malumque in ea ingerere, sciat se esse , medietate vobis et medietate nostro sacro palatio. Abbas vero quod ibidem post vestrum obitum ordinatus fuerit easdem ęcclesia cum omnibus suis pertinentiis et que prediximus semper in eorum potestate sicut supra legitur. Ut autem hęc nostra concessio ab omnibus immobiliter observetur, manu propria scripsimus et anulis nostris supter iussimus sigillari. ➚ et ex iussione predicte potestati scripsi. Datur enim vobis in anno quadragesimo primo principatus domni Landulfi gloriosi principis et septimo decimo anno principatus domni Paldolfi magni principis filii eius, mense aprilis, undecima indictione. Actus in sacro ➚ palatio. Feliciter.
Keywords: abbots, churches, cities, clothings, count, furniture, gold, intercessory, jewels, luxury, luxury clothes, monks, other clerics, penalty, priests, princeps, rivers, silk, silver, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 653D-655D; IS2 X-2, col. 476A-477B; CSS, III, 46, pp. 567-570 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VII, p. 125; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 150 (v. Smidt p. 125); Voigt 1902, 190.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 152.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939