In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet hac futurorum agnoscat sollertia quintus et , Leonem atque ➚ dilectum nostrum nostram adiisse a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecans ut concederemus illorum cuncta qualiter hic inferius declaratur habendum iure quieto. De quibus etenim petierunt sibi a nostra excellentia quatenus munitiones apices exinde illorum fieri iuberemus. Cuius petitiones usquequaque libenter assensum prebentes, hos nostre munitatis apices exinde illorum fieri iussimus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum damus atque concedimus vobis Iaquinti et Leoni sacerdotibus integram ➚que constructa esse videtur foras hanc ➚ iuxta ➚ una cum omni ad eandem ęcclesia pertinentibus, ut amodo et diebus vite vestre eadem ęcclesia cum suis omnibus pertinentiis que modo habet et que amodo in antea habitura est, potestatem habeatis illud tenere, dominare et eadem ęcclesia officiare et dare ad teniendum et dominandum et regendum cui volueritis; omnem vero oblationem vel sepultura seu quicquid Dominus in eadem ęcclesia dederit per suos fideles vestre sint proprietati, faciendum omnia quod volueritis; exceptuamus , , ; esse potuerit si ibidem oblatum fuerit, semper sit proprietati eiusdem ecclesię similiter ipsis rebus potestatem habeatis dare ad laborandum cui volueritis et redita facere et habitare quemammodum vobis utile et necesse fuerit, omnem fruges, quicquid inde exierit vestre sint proprietati vel dominationi. Similiterque concedimus in eundem sanctum locum ut potestatem abeat rectores eius a capita de ipso in eadem usque quo voluerit facere et abere et dare ad faciendum cui voluerit; omnem quod exinde persolvere debunt in pars puplica ad pars eiusdem ęcclesię faciant et persolbant his qui ibidem resident eiusque rectoribus. Iterum concedimus in eodem sanctum locum ut his qui in rebus eiusdem ęcclesię; resederint atque habitataverint; et si talem malum ex ipsis fecerint unde legibus cecidere debeat, semper ad pars eiusdem ecclesie cecidere debeat. Ea etenim cuncta iam dicta nostra concessione velut prelegitur iam dicta ęcclesia de sicut prelegitur cum suis omnibus vobis prenominatis Iaquinti et Leoni sacerdotibus vestris successoribus amodo et diebus vite vestre concessimus habendum sicut superius legitur absque ullius comitibus, gastaldeis, iudicibus vel sculdahis nostris aut cuiuscumque persone hominum aliqua contrarietate vel inquietudine a neminem contrarium ingerente in aliquo. Ut autem hec nostra concessio ab omnibus immobiliter observetur, manu propria scripsimus et anulis nostris subter iussimus sigillari. ➚ et ex iussione predicte potestati scripsi. Datur enim vobis in anno quadragesimo primo principatus domni Landolfi gloriosi principis et septimo decimo anno principatus domni Paldolfi magni principis filii eius, mense aprilis, undecima indictione. Actum in sacro ➚ palatio.
Keywords: allocation to individuals, bridges/pontoons, churches, cities, count, datium, exemption, fiscal property, furniture, gold, intercessory, jewels, luxury, luxury clothes, monks, object, other clerics, outflow, penalty, priests, princeps, privileges, public exactions, residences, rivers, roads, servitium, silver, slave, tolls, uncertain tradition, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 657A-658B; IS2 X-2, col. 478B-479B; CSS, III, 48, pp. 573-576 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VII, p. 125; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 150 (confuso con BAV, Vat. lat. 4939, cc. 116v-118v, III, 46), (v. Smidt p. 125); Voigt 1902, 191.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 153.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939