In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet hace futurorum agnoscat sollertia Rodelferi nostrumque hac filius cuidam Ysi ➚ dilectum nostrum parentem hac filius quoddam ➚ qui olim fuit nostram adiisse a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecans ut concederemus ei que Rodelferis clęrico suisque heredibus cuncta qualiter hic inferius declaratur habendum iure quieto, de quibus etenim petiit sibi a nostra excellentia quatenus munitiones apices exinde ei fieri iuberemus. Cuius petitiones usquequaque assensum prebentes, hos nostre munitatis apices exinde ei fieri precepimus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum concedimus tibi supra dicti Rodelferi clęrico tuisque heredibus integram rebus tuas quas tu pertinentes modo habetis et tenetis et dominatis de super ➚ in loco ubi Sancto Ianuario et ➚ dicitur et ubi ad ➚ dicitur, cum ipse tote vestre et que modo ibidem tenetis et dominatis in ipsa Toppula et in ipsi Veterali et in loco ➚, in integris ipse , , , , , , omnibusque suis pertinentiis, cum viis et anditis suis et cum inferius et superius et cum integre portionis de ipse ecclesie quod supra diximus quod ibidem habetis et qualiter illud modo tenetis et dominatis, funditus illud vobis concedimus, ad semper illud habendum et possidendum amodo et semper, faciendum exinde omnia quodcumque volueritis, una cum ipsa monimina quanta et quales exinde habetis et possidetis vos et heredes vestros per hac nostram principalem concessione asque ullius hominibus inbasione aut molestatione. Iterumque concedimus tibi eidem Rodelferi clerico tuisque heredibus ut quoscumque liber homo sua sponte voluntate in vestris rebus resederint et suas proprias rebus non habuerint facere aut persolbere debunt, omnia et in omnibus illud tibi eidem Rodelferi clęrico tuisque heredibus faciant et persolbant et semper illos a parsa rei nostre puplice defensos habeatis. Ea etenim sanctione cuncta supra scripta nostra principalem concessionem velut prelegitur tibi eidem Rodelferi clęrico tuisque heredibus concessimus ad semper illud habendum et possidendum et securiter et firmiter permanendum, faciendum exinde omnia quicquid volueritis vos et heredes vestros amodo et semper et perpetuis temporibus absque ullius comitibus, gastaldeis, iudicibus vel sculdahys nostris aut cuiuscumque persone hominum alique contrarietatem, et quiscumque contra hac nostram principalem concessione irritam facere presumpserit aut infringere temtaverit, sciat se esse , medietatem tibi supra dicto Rodelferi clerico et tuis heredibus et medietatem sacro nostro nostro palatio. Ut autem hęc nostra concessio atque confirmatio plenius in Dei nomine habeat vigore et ab omnibus inmobiliter observetur, manu propria scripsimus et anulis nostris subter iussimus sigillari. ➚ ex iussione supra dicte potestati scripsi. Datur enim vobis quinto nonas maias in anno tricesimo quarto principatus domni Paldolfi gloriosi principis et septimo anno principatus domni Landolfi magni principis filio eius, tertia decima indictione. Actu in sacratissimo ➚ palatio.
Keywords: allocation to individuals, count, fidelis of, fiscal property, fisheries, forests, freeborn, fruits/vegetables, hay/fodder, immunity, intercessory, lakes, landed possessions, marshes/lagoons/tombolos, object, other clerics, penalty, princeps, redistributive, rivers, wine, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 658B-659D; IS2 X-2, col. 479B-480B; CSS, III, 49, pp. 577-580 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VII, pp. 260-261; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 155; Voigt 1902, 195.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 156.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939