In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet, igitur agnoscat omnium fidelium nostrorum presentiam ac futurorum sagacitas quoniam, protegente atque inspirante divina misericordia, ideo cepimus cogitare die mortis nostre et huius seculi fragilitatem, ut cum nos de hac instavili luce et erumpnuosa vita migraverimus hec nostram concessionem pro nostre redemptionis anime quam et pro salbatione nostri principatu ante tribuna eterne maiestati sint preparata, timendo itaque die tremendi iudicii et retributione unicuique secundum opera sua, quoniam Dominus noster Iesus Christus hac redemptor generis humani per semet ipsum dignatus est dicens: «Vigilate quia nescitis diem neque hora», sed tamen nos vigilare et subtilius cogitare extremum diem oportet, ut cum Dominus nos de corpore vocare iusserit, vigilantem nos inveniat, sicut ipse per se veritas dicit: «Beatus iste servus quem cum veneris Dominus invenerit vigilantem»; non adtendamus quid abemus, sed magis quid sumus; homo itaque sicut fenum dies eius et sicut flos agri sic defloriet; homo namque per nativitate vivit in carne, per morte quoque aruit in pulvere. Dum hęc talia nos cogitantes, ideo notescimus quia olim fuit ospitii ordine factum ad ➚, situm videlicet intus hanc vetere ➚ dicitur, qua vero ęcclesia fuit et est subiecta et pertinente nostri ➚, constructum videlicet monasterium ipsum propinquo sacro nostro palatio; sed dum inminentibus peccatis multis populis disturbatum et tultum atque in vacuum redactum est multis temporibus ospitium et senodochium ipsum de prephata ęcclesia Sancti Benedicti, idcirco pro amore omnipotenti Dei et remedium anime nostre cunctorumque populi salute causa recuperationis cogitare cepimus, sedece concedimus et confirmamus permanendum semper in ➚ que constructa esse videtur foras hanc cibitatem ultra Auream, ➚ et propinquo eodem infra ipsis duabus , qua vero ęcclesia subdita et pertinente prephati nostri monasterii. Nec non et concedimus et confirmamus in predicta ęcclesia Sancti Michaheli Archangeli ad semper permanendum in ipso hospitio qui iuxta eadem ecclesia constructum esse videtur, ad regimen et obsequium ipsorum et advenas qui in eodem ospitio advenerit et congregati fuerint, hoc est integram ipsa et secus eadem ęcclesia infra ipsis duobus viis, quam ➚ nostri palatii filius ➚ eiusdem palatii optulit in prephato nostro monasterio, seu et de loco ➚, ubi Casale Rimuli vocatur finibus Munti, quod Grauso qui modo est et filius Ysapi pro sue redemptionis anime in prephato nostro monasterio. Simulque concedimus et confirmamus in eodem ospitio permanendum et quale in una de ipse voluerit ubi hedificata molina predictum molinum ibique propinquo trans ipsa Hęc omnia ut prelegitur in eodem xenodochio concessimus et confirmamus una inferius et superius, cum viis et anditis suis et cum aquis et cum omnia earum pertinentiam ibidem permanendum. Et concedimus in eodem xenodochio omnes illos qui in eodem xenodochio se commendaverit aut oblatum fuerit, ut sit semper . Ea etenim sanctione ea omnia ut prelegitur in prephato xenodochio concedimus et confirmamus, ut amodo et quandiu Sikenolfus et et predictus Grauso vibi fuerit, potestatem habeant ipsis integrum illud sicut prelegitur sue potestati tenere, dominare, regere et gubemare et laborare et ad laborandum dare et quodcumque frugium ex ipsis rebus et molinum Dominus dederit seu quodcumque ibidem oblatum fuerit, totum in eorum sit potestatem ad regendum et gubernandum exinde rationabiliter iusto ordine advenes illos et peregrinos et ospites qui in eodem xenodochio venerint et congregati furint, et post amborum ipsorum obitum quicumque eodem xenodochio ad gubernandum tenere videtur similiter potestatem habeat omnia illud quod prelegitur sue potestati habeant tenere, dominare et laborare et ad laborandum dare et de ipsis frugiis regere et gubemare ipsi hospites et peregrinos sicut prelegitur; tantum semper sit eodem xenodochio et predicta ęcclesia sub potestate prephati nostri monasterii. Et quicumque ex hoc quod prelegitur quomodocumque removere aut contrare vel contradicere voluerit et taliter ut dictum est semper non obserbaverit aut si aliqua virtute ibidem ingexerit, certissime sciat se esse in eodem , . Hęc nostra concessio atque confirmatio in prephato xenodochio plenius in Dei nomine habeat vigor ab omnibus immobiliter obserbetur, manu propria scripsimus et anulis nostris subter iussimus sigillari. ➚ ex iussione supra dicte potestati scripsi in anno quadragesimo principatus domni Paldolfi gloriosi principis et duodecimo anno principatus domni Landolfi magni principis filius eius, mense iulio, tertia indictione. Ego . Ego . Actum in sacro ➚ palatio.
Keywords: allocation to churches, bridges/pontoons, churches, cities, clusae/gates, count, datium, fiscal property, freeborn, hospitals, houses, immunity, iure proprietatis/pleno iure, landed possessions, mills, monasteries, monks, object, offersio/donatio, outflow, parchment documents, penalty, pilgrimages, priests, princeps, redistributive, roads, servitium, uncertain tradition, wine, witness, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 659D-662A; IS2 X-2, col. 480B-481D; CSS, III, 50, pp. 580-585 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VII, p. 318; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 157 (v. Smidt pp. 128-129); Voigt 1902, 197.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 157.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939