+ In nomine Domini. Tricesimo anno principatus domini nostri ➚ gloriosi , et decimo anno ducatus eius Amalfi et Syrrenti, et septimo anno principatus et ipsorum ducatuum domini ➚ eius filii eximii principis et ducis, mense augusto, prima indictione. Nos ➚ germanus, filius domini Guaimarii invictissimus princeps et dux et filius bone memorie domini Guaimarii principis, clarefacio quoniam mihi est pertinente abere rebus in loco ➚, nostra pertinentia que est infra Salernitane finibus et ipsa res sunt . Prima petia est in locum ubi propio Rofano dicitur, abet finis de uno latere fine via que pergit ad castellum de ipso loco Palma, de alio latere et de uno capite fine ➚, a super Ercica, iusta ➚, adque monasterium ➚ quod constructum est in locum qui dicitur ➚ ultra ➚, de alio capite est fine terra Romani sclavi. Secunda petia ibique loco Rofano, abet fines de uno latere et de uno capite terra suprascripti monasterii et de alio latere finis iamdicti monasterii, et de alio capite finis ecclesie Sancti Martini et pertanget in fine terre ex dicti monasterii. Tertia petia in ipso loco ibi dicitur Adcaba, que est per ec fines da una parte fine . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . presbyteri. et pertangit ad finem de hominibus de ➚ de alia parte fine suprascripti domini nostri Guaimarii et pertanget in fine de hominibus de Liciniana. et de uno capite fine de Mannilla de carbonaria . . . . et de alia parte fine via ➚. Quarta petia in ipso loco ubi dicitur ad Campum da Sanctu Salbatore qui abet finis de una parte fine suprascripti monasterii, de alia parte fine de hominibus de Carbonara, de uno capite fine via pubblica, de alia parte fine Luperisi et pertanget in fine de hominibus de Toraczanum. Hec autem supradicte quadtuor petie de terris per supradictos fines congruum est mihi qui supra Paldulfus commutationis hordine, dare et tradere domino ➚ supradicti monasterii pro parte prefati monasterii, et ideo, sicut mihi congrum est, mea bona bona bolumtate per supradictorum gloriosorum principum et ducum cuius pertinet . . . . . . . . . . . . . . . . , coram presentia Amati iudici quem supradicta gloriosa potestas missum suum inter nos dirigendum quam et ante subscriptos idoneos homines qui inter nos essendum convocavimus, commutationis hordine tradidi tivi domino Stefano venerabilis abbas inclite supradicte quadtuor petie de terris per supradictos fines cum omnia intra ipse quadtuor petie . . . . . . . . . . . . . . pertinentiis et cum vice de viis suis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . pars suprascripti vestri monasterii integram suprascriptam meam traditionem habeatis et de eas faciatis omnia quod volueritis. Et propter confirmationem uius commutationis per hanc cartam per absolutionem supradicte gloriose potestatis ante ipsum Amatum iudicem suscepi . . . . . . . . quadtuordecim chartule que declarate sunt in ipsa carta que abet firmatam retinuerunt inclitas omnes rebus suprascripti vestri monasterii que est in locum ➚, finibus Salerni, qualiter . . . . . . . . . . continunt ipse quadtuordecim cartule. Et quas et quantum, ad pars suprascripti vestri monasterii est pertinens per totas fines et pertinentias de ipsum locum Cabellara, integrum . . . . . . . . . . . . . abbate commutationis hordine suscepi una tecum adesset advocator predicti vestri monasterii ea ratione ud semper ego qui supra Paldulfus et meos heredes abeamus ipse quadtuordecim cartulas de inclitis supradictis rebus de ipsum locum Cabellara et cum omnibus intra ipsam rem . . . . . . . . . pertinenti et cum vice de viis suis cum omnia quas continunt . . . . . . . . exinde quicquid voluerimus. Et guadiam dedi ego qui supra Paldulfus tibi predicto domino abbate et fideiussorem tibi posui ➚ filius quondam Gisulfi comitis, et pro guadia obligo me ego qui supra Paldulfus et meos heredes semper defendere tivi et dicto domino abbati et at tuos successores et at pars predicti vestri monasterii inclitam supradictam meam traditionem . . . . . . . . . . . . . . . . tradidi ab omnibus ominibus et partibus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . monasterii per vos ipsos aut per se defensores esse volueritis . . . . . . . . . . . . . . . . et potestatem habeatis qualiter volueritis cum omnes . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . defendere volueritis. Et si sicut superius legitur ego et meos heredes tivi predicto domino abbati et at tuos successores non adimplemus et suprascripta rebus exinde remobere aut contradicere quiesierimus, per ipsam guadiam componere obligo me supradictus Paldulfus et meos eredes tivi supradicto domino abbati et ad tuos successores seu at pars suprascripti vestri monasterii . . . . . . . . . . . rogavimus te ➚ scribere + Ego qui supra ➚ . + Ego ➚ me subscripsi. + Ego ➚ me subscripsi.
Keywords: abbots, convenientia, judge, landed possessions, monasteries, notary, penalty, princeps, rivers, witness.
Editions and document
summaries: RNAM 1854, IV, doc. n. 390, pp. 325-327; RNAM 2011, IV, doc. n. 390, pp. 406-408 (source of the text reproduced here).