+ In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚, divina ordinante providentia Langobardorum gentis , cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum, omnibus iuste petentibus clementer favet. Quaproter noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet hac futurorum sagacitas, quoniam ➚, ➚ que constructa est ad Auream, subdita nostri sacri palatii, nostram adiit excellentiam ut concederemus atque firmaremus in prephata ecclesia Sancti Iohannis omnia que a nostris antecessoribus concessa atque oblata sunt, seu quicquid ab universis dignitatibus ibidem datum et offertum est et tam ipsa ecclesia Sancti Iohannis quam et et , , et , et , et , atque omnibus rebus substantiis de eadem ecclesia pertinentibus concederemus Ursi venerabili qui in eadem ecclesia die noctuque sedulum domino persolvet officium, quatenus diebus vite ejus predicta ecclesia cum omnia ejus pertinentia in ejus essent potestatem, teniendi, dominandi, gubernandi, regendi et fruendi nomine post ejus decessum, sacerdos qui ibidem ordinatus fuerit ecclesiam ipsam ad regendum. esse in ejus potestatem casas et casalinas ipsas que in circuitu eidem ecclesie sunt, quam et valneum ipsum, quod ipse Ursus sacerdos facere disponit in ejusdem ecclesie que est ante ipsa ecclesia, quam et vineam illam et horto uno teniente que est a foras Porta Aurea, et terre ipse de loco ➚ et de ➚, seu et ipsis . De quibus petiit fieri munitionem in prephata ecclesia a nostra excellentia, cujus petitionis libenter assensum prebentes, hos nostre munitionis apices in jam dicta ecclesia fieri jussimus. Propter quos omnino sancimus et perpetualiter nostris et futuris temporibus per hoc nostrum roboreum preceptum concedimus atque confirmamus in supradicta ecclesia Sancti Iohannis que constructa est ad Portam Auream subdita predicti sacri nostri palatii, omnia et in omnibus que a nostris antecessoribus seu a diversis dignitatibus ibidem concessa atque oblata sunt, quam et omnes illas ecclesias unde in eadem ecclesia offertiones de ipsis rebus ad ipsas ecclesias pertinentes apud eadem fuerint; et unde de ipse ecclesie offertiones non habuerit. Simulque concedimus ipsius Ursi venerabili sacerdoti ipsa ecclesia Sancti Iohannis, una cum ipse case et casaline que in circuitu ipsa ecclesia est et terras, et vineas, et horto, et servos atque ancillas, pariterque cum omnibus rebus substantiis ad eadem ecclesia pertinentibus, quatenus diebus vite sue predicta ecclesia Sancti Iohannis cum omnia ejus pertinentia in ejus sit potestatem tenendi, dominandi gubernandi, regendi et fruendi nomine, et de frugibus ipsis omnia faciendum quod voluerit, nam non habeat potestatem de ipsis rebus et casis, servis atque ancillis, et de ipsis mobilibus cuicumque dandi aut obligandi vel qualitercumque alienandi, nisi tantummodo frugiandi, post eiusdem Ursi sacerdoti obitum, sacerdos qui ibidem ordinatus fuerit eadem ecclesia ad regendum, esse in ejus potestatem casas et casalinas ipsas que in circuitu eiusdem ecclesie sunt, quam et valneum ipsum quod ipse Ursus sacerdos facere cupit in cisterna prephate ecclesie que est ante ipsa ecclesia, quam et vineam ipsa et horto uno teniente que est a foras prephata Porta Aurea, nec non et terre ipse de jam dictis locis Luceriole et de petra Magarita, seu et ipsis servis atque ancillis, similiter et ipsis illud teniendi, dominandi, imperandi atque frugiandi, cuncti sacerdotes ipsi qui pro tempore in ipsa ecclesia ad regendum ordinati fuerint, sed et ipsis non habeant potestatem cuicumque dandi et quomodocumque alienandi nisi tantummodo (...) frugiandi. Eo quidem ordine ista que prefiximus atque ordinavimus, ut nec pars (sacri) palatii; nec abbates cappellani qui per tempora in eadem ecclesia fuerint ordinati, nec quicumque alii (…) in prefatis omnibus aliquam dominationem et potestatem habeant, sed amodo et perpetuis temporibus cuncta quibus prelegitur eadem ecclesia eiusque sacerdotibus qui in eadem ecclesia sedulum domino (…) qualiter prelegitur illa omnia sue detineant potestati, sine ullius comitis, gastaldeis, seu judicis nostri, vel cujuscumque persone contrarietatem. Ut autem hec nostra concessio (…) veriusque credatur manu propria scripsimus et anulis nostris jussimus sigiIlari. SIGNUM (M) DOMNI LANDOLFI GLORIOSI PRINCIPIS. (SD). ➚ et atque ex jussione supradicte potestatis scripsi. Datum tertio decimo kalendas januarii in anno principatus supradicti domni Landolfi gloriosi principis, duodecimo, et anno principatus jam dicti domni Pandolfi eximii principis fili ejus octabo, indictione nona. Actum in sacratissimo ➚ palatio.
Keywords: abbots, casae/cassinae massaricie, casalini/fundamenta, cisterns/pits, clusae/gates, defensive elements, fruits/vegetables, landed possessions, notary, other clerics, princeps, slave, wine, writer.
Editions and document
summaries: Editions: Borgia 1763-1769, I, pp. 359-362 (source of the text reproduced here). Document summaries: