+ In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno dominice incarnatjonis octingentesimo septuagesimo primo, mense ianuario, quinta decima indictjone. Nos Guaimarius et meus fìlius Guaimarius una mecum, divina opitulante clementja Longobardorum gentis principes, per rogatjonem domine Gaytelgrime dilecte coniugis et matris nostre, concessimus tibi et offerimus domino ➚ venerabili abbati et spirituali patri nostro pro amore Dei omnipotentis et sancte Dei genitricis et virginis Marie et pro remedio salutis anime nostre et parentum nostrorum quam pro Patrie nostre salvatjone pro vice et parte vestri monasterii ➚, qui contructum est in fine ➚ principatui nostro Salernitano, quod dominus Dauferius abb[a]s a novo fundamine contrixit in propria rebus sua in loco ubi Ylice vocatur. et, quia gratja Dei ibi magna mo[na]chorum copia regulariter in eodem monasterio vivere conspeximus, damus et offerimus in eodem venerabili loco Sancte Marie de Ylice has terras sicut in presenti carta determinatur et describitur. in primis sicut Arate flumen mittit in f[l]umine Aufidi et sicut fluvius Aufìdus descendit usque ad Tufarellam et sicut ipsa [Tu]farella ascendit et vadit ad viam anticam et sicut vadit ipsa antika via et venit ad rivum qui vocatur Reoaltum et qualiter vadit ipsum Reoalti et ascendit et vadit ad ipsum cornu ubi est fontana de Pictuli et quomodo descendit ad vallonem Sancti Marciani et sicut ascendit ipsum vallonem et ferit ad ballonem ubi sunt querque Niia[nni] et qualiter vadit recto tramite ad vallonem de Profìcu et sicut ipsum vallonem escendit in cacumine montis Pulverachi et sicut vadit per capite ipsius montis et venit ad fontanam maiore et sicut aqua de ipsa fontana decurrit et venit ad vallone de aqua Yrsitana et sicut vallone de ipsa aqua Yrsitana descendit usque ad pede serre Sancti Petri et sic per serram recto tramite vadit ad capitem monte de Speka et ita recto itinere vadit ad capite montis Sancti Stephani et descendendo ipso monte iungit se ecclesia suprascripti Sancti Stephani et exinde recto tramite vadit ad serram, que est iusta silvam de Cornu, et sicut ipsa serra descendit recto tramite in fluvium Arate, ubi vallonem de Petra fixa iungit se suprascripto [fluv]io Arate, et sicut ipsa Arata descend[i]t et mittit in Aufidum, unde primam fìnem cepimus. Et concedimus in eodem monasterio Beate virginis Marie integrum , quod ad honore ➚ iuxta litus constructum est iusta muricinum huius nobis a Deo concesse ➚ civitatis, cum omnibus rebus stabilibus et mobilibus ipso monasterio pertinentibus, ut semper sit in monasterio et abbates ipsius monasterii illud regant et gubernent et de usufluctu illius quod voluerint faciant. et concedimus in eodem monasterio Sancte Marie quantum, ipso monasterio Sancti Clementis coniunctum, nostre rei publice pertinet, ut sit in potestate abbattum ipsius monasterii sicut superius diximus de ipso alio. Et iterum concedimus in monasterio Sancte Marie ➚, que(m) est iusta castellum ➚, cum omnibus suis pertinentjis. iam dictas vero offertjones et concessiones in nominato monasterio concedimus et confìrmamus ut semper sint in potestate tua et successorum tuorum et partis ipsius monasterii et liceat te et successores tuos et pars ipsius monasterii eisdem concessionibus et offertjonibus uti et frui et de usufructu earum quod volueritis facere. Te[x]tum vero harum offertjonum et concessionum scribere precepimus te ➚ diac(onum), scriba sancti nostri palatji. In anno sextodecimo principatus, dominus Guaymarius gloriosus princeps, mense ianuario, quintadecima indictjone. (S I)
Keywords: churches, monasteries, sea.
Editions and document
summaries: Editions: Volpini 1968, pp. 499-503, n. 1 (source of the text reproduced here). Fac simile: Volpini 1968, pp. 535-537, tavv. I-III.
Bibliography: Volpini 1968, pp. 491-494, 499-501.