+ Exsemplar. Et ideo nos ➚ gratia Dei una cum presbiteri uel diacones seo cliro abitatoris ciuitatis istius nostre Lucensis qui subter subscripturi sunt. Unde promittimus tibi ➚ uel monachorum tuorum, ut firmiter inibi in ➚ resedire debeatis et, ut superius legitur, pro anima uel generationem iam dicti ➚ orare diueatis, tam uos uel qui post vos fuerent, qui digne peragere valeant in eodem loco sanctorum Dei; et numquam nos eadem , quot inibi obtulet sepe dictus Faulo, umquam ullo tempore a nobis retragendum est ad aliam ecdesiam aut ad alium sacerdotem, nisi qui ibidem abbas fueret, et quem volueret sicum adiberet, ipsi fruatur in onorem Domini, et elemosinarium fueret, eo quot pro opes fidelium ipsas riscellas offerta est. Et si abbas de hanc luce migratus fuerit, et dormierit cum patribuss suis, quem monaci ipsi eligerent sibi abbatem ordinandum, ipsum sibi abbatem debeant ordinare. uero dandas de ipsum corpus sanctum ad consilium episcopi sint, vigilia tenendum abbati cum monaci suis. Et nihil adgravetur quoquo tempore neque ab episcopus ne[c] ab ullo sacerdotem, nisi tantum per unumquemquem annus semel in Alba ad omni sacerdotis unum prandeum faciendi, sicut consuetudo fuit ecclesie illius. Et hoc addimus in hanc paginam: si quiscumque homo Dei fueret, sibe hominem seu vel aut uel , tam movile quam inmovile, quidquid ibidem offertum fueret, in potestatem illius abbati sint qui in eodem loco reservire videtur. Et regula custodiendum uel monachorum consuetudinem et ordinem sanctum tenendum in abbati sint potestatem. Et numquam nos Felìx episcopus seu cunctis sacerdotis nostris uel clirus contra hanc cessionis nostre cartulam quandoque ire presumat, nec nos nec qui post nos venturis sunt, quia quot bene disponitur et ligibus roboratur, oportum est perennis et futuris temporibus permanire. Et si quis contra hanc discritiones nostre cartulam ire presumserit, Dei incurrat periculum, sicut Iudas traditor qui se laqueo suspide, et ad iudiciali reverentia reatus recidat. Et cum summa dulcidinem et desideria Domini colendum filio nostro scrivendam dictavimus et manibus nostris suscripsimus, ut perpetuis temporibus stavilitum persistere dibeant. Actum in ➚, sub die tertio decimo kalendarum februariarum, per indictione tertia decima, regnante domnis nostris Pertharit et Cunipert viris excellentissimis regibus, anno filicissimis regni eorum tertio decimo et quinto, per indictione suprascripta; feliciter.~ + Ego Feli vir beatissimus gratia Dei episcopus uhic cartole cesionis nostre, postea mihi relictum est, consensi et subscripsi. + Ego vir venerabilis . + Ego vir venerabilis . + Ego vir venerabilis . + Ego . + Ego vir venerabilis .
Keywords: abbots, archpriests, bishops, cities, cows, horses, landed possessions, monasteries, priests, relics, slave, slave labour.
Editions and document
summaries: Muratori 1738-1742, V, 367; MDL IV/1, n. 32; reg. MDL V/2, n. 1; CDL I, n. 7; ChLA, XXX, 894