+ In nomine domini Dei et salvaturi nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand vir excellentissimus rege et at Deo cunserbato, anno pietati regni eius Deo propitio .xxv., mense martio, idem et domno nostro Helpraod iuvante Deo rege, anno secundo, per indictione quinta; feliciter. Manifestu sum ego domnus ➚ , cunsideravi Dei timure et remedium anime me seo et seculi stius seditionem et pro facinoris meis ut in foturum animam meam remedium cunsequator, tractavi quomodo me ante tribunal iudicii quasvis in modicum salvare possim e cogitavi in memedipsum, siquod dicet in evangelio, quia: “Quid prodeest hominis, si universum mundum lugretor, et anime vero sue detrimentum […] patiator?” Propterea aublactatum est meus animus et rememoratu sum eo quod multas et inumeravilis serbitias quas quondam in ➚ vel in nobis in vita sua ostendere visus fuet, ipse bona adcomodavet meus animus, ut alico ostendere debuissim in filio eius. Et ideo ego qui supra domnus Walprand in Dei nomine episcopus una cum omnibus sacerdotibus meis vel filii eclesie, bonum omniorum animo consentientem do, duno, trado, cedo, mancipo et ad perpetuam fermitatem cunfermo in te filio epseius Barucioni, id est omnem cunquisitionem quondam genituri tuo, quas de ribus sancte eclesie per anticessoris meis cunquiset per qualivet ingenio et possidet usque in diebus vite sue, qui in hanc domo sancte eclesie ante nos fuerunt tam per nos et, iam dixi, per qualivet ingenio quem cunquirere potuet de ribus sancte eclesie; et aduc quod memoriter memoravimus, id est: in ➚ et ividem, qui redditus facet et ; et subtus ➚ cum , vergariis, cultis et incultis et ; et in ➚; quod dedet quondam bone memorie ; ipsius Barucii pro missa sua et alio pro sepulcro suo; in quod cunparare visus fuet da ➚; et, iam superius dixi, omnia et in omnibus cunquisitionem genituri tuo tibi Filipert vel ad eridibus tuis tranfundo in integro possedendum, ita ut ab hodierna dies securiter possedeas tu vel filiis tuis et nec ego qui supra domnus Walprand episcopo, nec qui post me venturus fueret in hanc domo sancte eclesie, nec nullus sacerdus Lucane huius eclesie sta omnia, quod superius legitor, resubtragi presumet; set in omni tempore fermum et stavilitum permaneat; et quod ad me supra cuncessa vel cunfermata sunt, ita ut a nullo hominem nulloque tempore tibi aliqua invasionem facere posset, set magis rovoretor ipsa pagina in suo vigure et in tua potestatem sine omnem inpedimentum inimici, iuvante dominum Iesum Christum. Et quis quando quandoque tempore te qui supra Filipert vel heridis posterisque tuis, post meo decesso ire aut retrahere presumseret, in Dei omnipotens incurra iudicium, et ab ipso beato sancto Martino vel ab omnibus vertutibus sanctorum reatus recedat et faciendi nulla aveat potestatem resubtrahendi. Quam vero pagina cunfermationis et ad quamvis indigno meo scrivere precipi, ubi etiam et subter pro cunfermationem manibus meis una cum sacerdotibus meis signa sancte croci feci, et testibus nubilibus sacerdotarum tradedi roborandum, sub stipulatione sponsione sollemnique interposita. Actum ➚. + Ego Waltprand in Dei nomine episcopus in hanc cartula donationis facta in Filipertu clerico nostro et a me iussa scribta una cum consenso omnium sacerdotum proprias manus meas suscribsi et confirma et scrivendo tradedi. + Ego ex iussione domni Walprandi episcopus in as pagina donationis facta in Filoper clerico, sicot superius legitor, consensi et propria manu suscripsi. + Ego in hanc pagina cunfermationis facta in Filipert cunsensi et suscripsi. + Ego in hanc pagina cunfermationis facta in Filipertu bono animo meo consensi et suscripsi. + Ego vir venerabilis in hanc pagina cunfermationis facta in Filipert bono animo meo cunsensi et subscripsi. + Ego venerabilis inc pagina cunfermationis facta in Filipert bono animo meo cunsensi et suscripsi. + Ego vir venerabilis in pagina confirmationis facta in Filipertu bono animo meo consensi et suscripsi. + Ego in pagina confirmationis facta in Filipert bono animo meo consensi et suscripsi. + Ego in hanc pagina confirmationis facta in Filiperto bono animo consensi et suscripsi. + Ego in hanc cartula confirmationis facta in Filipert bono animo consensi et suscripsi.
Keywords: acorns, archdeacons, beneficium, bishops, casae/cassinae massaricie, deacons, fidelis of, landed possessions, mother churches, other clerics, priests, size, slave, wine.
Editions and document
summaries: MDL IV/1, n. 39; reg. MDL V/2, n. 20; CDL I, n. 61; ChLA, XXX, 911.