+ In Dei nomine. Regnante domnos nostros Liutprand et Helprand Deo iuvante regibus, anno regni eorum Deo propitiantem .XXVIII. et quinto, mense februario, per indictione octava; feliciter. ➚ vir venerabilis tibi ➚ meo perpetuam salutem dixit. Dum enim velsi indignum Sichimund ex infantia devotus desiderans domino Iesu Christo vel eiusque liminibus prumtisque animo deserbire, una cum eius clementia tractavi in memedipso, ut de parvis rebus substantiola mea vel adquisitulo meo quamvis in modico me ante tribunal eterni iudicis salvare possim. Odie in Dei nomine ego qui supra Sichimund arcipresbiterus per hanc dotis titulo offero Deo adque beatissimo sancto Petro, ubi ego quamvis indignus ex infantia deserbire visus fui, id est parte meam de hic prope ➚, ubi cummanire videor, cum solamento vel cum omnia adiacentia sua, cum movile vel inmovile seo semoventibus, omnia usitilia, seo meam, tam , eramen, vel auricalco, , vel omnia quidquid in meo dominio esset videtor, tam , , cum omnia ad se pertenentem, cum familias suas, cum territuris, cultis et incultis, quod a me ubique pertenire videtor; simol et vacua hic ➚ cum , , , vergariis, , cultis et incultis, movilia uel inmovilia, , omnia et in omnibus que mihi ex iura parentum advinet, seo quem per qualivet ingenio cunquire potui; similiter et res illas qui fuet quondam ➚ socero meo, qui mihi obvinet per coniuge mea ➚, tam cases, terra, vinea, oliveta, cultis et incultis; omnia et in omnibus, iam dixi, quidquid a me per qualivet ingenio devolutum est, parte meam in integro tibi qui supra beate sancto Petro tranfundo in integrum ad possidendum. Et hoc atdidet animus meus, volo adque discerno, ut, dum advivere meruero, omnia et in omnibus in mea volo esset potestatem, rebus meis vel de scherpa mea elemosina porrigendi pro redemtionem anime me, serbus vel ancillas qui de bene meritus fueret livertandi, pro redemtionem anime me faciendi quidquid voluero, nam non aliter per nullo ingenio alienandi de suprascripta res meas. Et post transito vero meo, siquod superius legitor, in eodem tenure possedeat ipsa sancta virtutem, et sacerdus, qui ividem deserbieret, pro me Dominum exorare diveat et luminaria sanctorum Dei faciat et missarum precibus at Dominum non cesset cantare. Et nunquam me heridis suscessoris meis aversus ipsa Dei eclesia vel eius custodis ire quandoque presumat. Et quod a me supra offerta vel cunfermata sunt, ita ut ad nullo hominem disrumpi possant, set magis roboretor in suo vigure et in sua potestatem ipsa eclesia sine omnem inpedimento inimici, iuvante dominum Iesum Christum; et quis quando quandoque tempore aliquid homo post meo decesso ire temtaverit, aut retrahere volueret quod a me supra offerta vel cunfermata sunt, in Dei omnipotens incurrat iudicium, et ab ipso sancto Petro vel ab omnibus vertutibus sanctorum reatus sui suscida, et catenis igneis ad eterna tormenta trahantor, et faciendi nulla aveas potestatem re subtrahendi; et pagina dothalii in suo rovore permaneat. Et quamvis indigno scrivere rogavi, et subter signa sancte croci feci, sub stipolatione sponsione sollemnique interposita. Actum ➚, regno et indictione suprascripta; feliciter. Ego Sichimundus vir venerabilis arpiprevitero i hac pacina totatilium seo comfermatio a me facta in Sancto Petro, sicut superius legitur, propia manus meas suscripsi et confermavi.
Keywords: acorns, archpriests, barns, books, casae/cassinae massaricie, chestnuts, churches, cities, fruits/vegetables, landed possessions, oil, priests, slave labour, tissues, wine.
Editions and document
summaries: MDL IV/1, n. 41; reg. MDL V/2, n. 27; CDL I, n. 73; ChLA, XXXI, 917.