➚ , , ➚ venerabili ➚, suisque successoribus in perpetuum. Suscepti nos officii cura compellit venerabilibus locis, et praecipue his quae proprii juris sunt ➚, talem nostrae dispensationis adhibere diligentiam, ut in illis ea maxime apostolicis privilegiis et memorabili auctoritate firmentur quae ad sacrae eruditionis studium, et ad religiosae vitae propositum et diuturnam spiritalis gratiae aedificationem potissimum valere noscuntur. Quapropter de spiritali gubernatione et statu ➚, consistentis inter littora ➚ et ➚ , huiusmodi instituta sancire et confirmare dignum duximus, ut nostra, quam semel impendimus, semper cum Dei adiutorio sollicitudo vigilet. Et sicut in illo auctorum, a quibus constructum et Deo oblatum est, omni tempore devotio, fides vivit et pietas, ita ad commune ipsorum ac nostrae devotionis meritum nostra ibidem providentia, Deo disponente, vivat ac operetur auctoritas. Namque monasterium illud a ➚, illustri viro, ➚, constitutum est, traditum vero et in proprium ius collocatum beato Petro et eius apostolicae sedi, sicut et aliqua monasteria tempore nostri pontificatus, a ➚, eiusdem marchionis Bonifacii, quondam decreta et corroborata constitutione, sicut etiam in aliis, quae ad communionem et confirmationem eiusdem loci fecimus, habetur privilegiis, ut inde per singulos annos beato Petro et eius in praesentia Romani pontificis et eius archilegati, Romae aut ubi ipse iussarit; octo diebus ante vel post Kal. Maii, id est Romanae uncia auri in pensione reddatur. Verum quia tu, dilectissime frater et abbas venerande, ad regendum illud idem monasterium de congregatione Cluniacensis monasterii, cui Deo auctore praeesse dignosceris, fratrem ➚ nobis donasti, virum religiosum et prudenter edoctum, qui ibidem sacrae religionis formam atque doctrinam secundum regulam sancti Benedicti et vestrae conversationis edoceret, et Deo auxiliante institueret, ne huius aedificationis vestigia in posterum deleantur, aut tui, frater, spiritualis germinis fructus, per subrogationem alicuius extraneae conversationis et infecundae supplantationis, aliquo deinceps tempere deficiat vel occasione depereat, curam illius loci tibi tuisque successoribus in perpetuum in nostra vice committimus, ut in eius gubernatione atque custodia nostrae sollicitudinis tu, omnesque successores tui, et potestatem habeant, et studium procurationis impendant. Decernimus etiam ut, obeunte ibi abbate, vestra semper provideat diligentia, quatenus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum regulam sancti Benedicti persona subrogetur, et quidquid in monasterio ad augmentum et observationem monasticae religionis institui vel emendati oportuerit, vestro semper magisterio et dispensatione administretur, salva quidem in omnibus auctoritate sedis apostolicae, cuius iuris locus ille esse dignoscitur, et caeteris quae de consecratione abbatis et fratrum monasterii nec non et aliorum ad id pertinentium, seu de redditione census, postremo de omni statu eius, in privilegiis pro sua stabilitate et speciali munitione sibi concessis, decreta ac statuta firmavimus.
Keywords: abbots, bishops, child of, marquis/duke, monasteries, parent of, popes, rivers.
Editions and document
summaries: CDP I n. 37, pp. 149-150.
Bibliography: Cantarella 1998.