(S.) In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incamacione eiusdem millesimo centesimo decimo, IIII kalendas setembris indicione tercia. ➚ sita ➚ ubi nunc donnus ➚ preesse videteur. Ego ➚ quondam ➚ que professa sum lege vivere offertrix et donatrix ipsius aecclesiae predicti monasterii presens presentibus dixi: Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid contullerit rebus iuxsta auctoris vocem in hoc seculo centuplum accipiet, insuper et quod melius est vitam possidebit eternam. Ideoque ego qui supra Matilda comitissa dono et offero a presenti die in eadem ecclesia predicti monasterii pro anime mee mercede atque mercede animarum patris et matris męę, hec sunt cum et et super se abente iuris mei quas abere visa sum prope ➚, infra hos subscriptos fines continetur: de mane videlicet Bundegnolum, ab ora tercia Porticiolo, de meridie sicuti currit fossam Pendulam; deinde in antea corrigium unum quod abet fines: de meridie palude Saleceti, de sera capite Vangathicii; et palude una iusta predictum corrium quam abet fines: usque ad divisionem palude Cononis de Bondeno et de suis propinquis, de subto iam dicte aecclesiae predicti monasterii, sibique alie sunt coherentes. Quas autem suprascriptis omnibus rebus ter[rito]riis infra iam dictis coherentiis sicut supra legitur una cum accessione et ingressu seu curo superioribus et inferrioribus suis qualiter supra legitur in integro ita concedo ego qui supra Matilda comitissa et confirmo in eadem aecclesia predicti monasterii pro anime mee mercede iam dictis omnibus rebus territoriis, sicut manifestum est mihi quod pater meus et avus meus in predicta ecclesia iam dicti monasterii obtullerunt; ab hac die in eadem aecclesia predicti monasterii pro anime mee mercede dono et offero et per presentem ibidem abendum confirmo. , faciendum exinde pars ipsius eccelsie iam dicti monasterii aut cui pars ipsius ecclesie dederit quicquid voluerit sine omni mea qui supra Matilda comitissa et heredum ac proheredum mearum contradicione vel repeticione. Si quis vero quod futurum esse non credo si ego Matilda quod absit aut ullus de heredibus ac proheredibus meis seu quislibet opposita persona qui contra hanc cartularn offersionis ire quandoque agere temptaverimus aut eam per quodvis ingenium infrangere quesierimus, tunc inferramus ad illam partem contra quam exinde litem intullerimus mulcta quod est ; et quod repecierimus vindicare non valeamus sed presens hanc cartulam offersionis dioturnis temporibus firmam permaneat atque persistat inconvulsa cum stipulacione subnixa. Et bergarnena manibus meis de terra levavi pagine ➚ Sacri Palacii tradidi et scribere rogavi in qua eciam subter confirmans a que abtuli roborandam. Actum in loco ➚ feliciter. Matilda Dei gratia si quid est subscripsi. Ego interfui et subscripsi. (S.) Ego ➚ interfui et subscripsi. Signa +++ manuum ➚ filius ➚ et de Scovedo et ➚ de Sala vivencium lege Salicha rogati sunt testes. Signa ++++ manuum , et atque rogati sunt testes. ego Rodulfus notarius Sacri Palacii post tradita conplevi et dedi.
Keywords: abbots, causidicus, child of, churches, countess, forests, hay/fodder, judge, landed possessions, marshes/lagoons/tombolos, monasteries, notary, offersio/donatio, penalty, public rituals, salian, witness, writer.