Istud est ➚. In nomine sancte et individue Trinitatis. Matildis Dei gratia si quid est quondam ➚ . Dum in Dei nomine aput de ➚ sitam iusta essemus, et de quibusdam negociis cum nostris fidelibus tractaremus, contingit ➚ ➚ , sicuti super eadem re sepius fecerat, cum quibusdam aliis nostram clementiam plurimum postulare ut et cetera. Insuper de quinque in ➚ eandem ➚ investimus, et per eundem in possessione fecimus mittere ut per hos quinque mansis deinceps sit in possessione tam de castelli de Campitellis quam omnium rerum quas in eiusdem castelli curte nostri iuris habemus aut quolibet modo a iam dicta Mantuana Ecclesia detinemus. Omni tamen usufructu omnibusque conditionibus, , preter istorum quinque mansorum, nostram in vitam in nobis retentis; post nostrum vero obitum perpetuo habeat atque omnia ea possideat sine omni nostrorum successorum contradictione vel molestatione. Notum itaque esse volumus omnibus Sancte Dei Ecclesie et nostris fidelibus, tam presentibus quam futuris, nos ecclesiam Sancti Petri de Mantua per illos quinque mansos et cetera. Et insuper per alios quinque mansos sitos in curte de Campitellis ex quibus etiam in possessionem illam mittere fecimus tam de castello Campitellis quam ceteris rebus quas in eiusdem castelli curte nostri iuris habemus aut quolibet modo a sepe dicta ecclesia tenemus, pro nostra nostrorumque parentum anima investitisse, et qualiter supra legitur in possessionem ecclesiam mittere fecimus, facientes ex debito obligati per hanc concessionem animam liberasse, ut videlicet deinceps possidendo hos mansos in utriusque et prenominatis curtis, cetera prelibata que in nostra vita in nobis retinuimus, post nostrum obitum perpetuo habeat et possideat sine omni successorum nostrorum contradictione vel molestatione; illis omnibus tamen exceptis que supra excepimus. Unde hoc scriptum fieri iussimus ad memoriam posterum et nostre anime nostrorumque parentum memoriale perpetuum. Quod ut verius credatur et futuris temporibus inconcussum atque inviolabile a nostris successoribus et omnibus aliis perse [ ... ] untur teneatur, nostre proprie manus firmavimus.
Keywords: bishops, castle, child of, countess, curtes, mansi, marquis/duke, marquis’/ducal/princely diploma, mother churches, rights of use on woods/pastures/waters, rivers, villas, witness.