(C) In nomine sancte et individue Trinitatis. Millesimo Centesimo vicessimo quinto, decimo die intrante mense decembris, indictione tercia. Dum moveretur inter domnum ➚ venerabilem Dei gratia ➚ ex una parte pro ipso monasterio, et domnum ➚ Dei gratia monasterii ➚ de ➚ abbatem ex altera pro suo monasterio, videlicet de confinibus ➚ et finibus ➚ et similiter , in ➚ scilicet et ➚ et ➚ et in eorum locis ipsis adiacentibus, sive vel aliis ; de quibus dicebat predictus abbas Ambrosius et de finibus quam de iure utendi in predictis nemoribus sicut supra abbas iam dicti monasterii Sancti Benedicti et sui homines, id sunt de Casale et ➚ et ➚, non debebant uti predictis nemoribus et locis, , paludibus et aliis terris scicut dicebat et quod curtis Casalis et Nocetuli non habet tales confines quales dicebat habere; e contra dicendo asserebat ipse Henricus venerabilis abbas quod ipse et sui homines de Casale et Septigenti et Libiola debebant uti predictis locis, idest nemoribus, paludibus, pratis et aliis terris ut supra legitur sine aliqua molestatione et exactione. Ad hoc dicebat quod predicte terre sue, scilicet de Casali et Septigenti, tales confines debebant habere quales ipse dicebat et addebat quod non erat memoria hominum, immo hominum excedebat memoria, quanto tempore ipse abbas pro monasterio Sancti Benedicti et sui homines de Casali et Septingenti et Libiola sine querimonia possederant omnia supradicta ut supra legitur. Placuit atque convenit inter eos ex pacto, post multam illius controversie disscussionem et ventilationem, pro bono pacis et quiete ad conservandam antiquam amicitiam inter eos et eorum monasteria, ut predicta causa videlicet et controversia committeretur duobus communibus amicis, scilicet domino de ➚ ➚ ex parte monasterii Sancti Benedicti, et domino iudici Veronensi ex altera parte, ad cognoscendam, terminandam, fine debito decidendam sine rernedio appellationis et excusationis quia sic inter eos pactum fuit. Ante quos iudices predictos dum sepe et sepius per voluntatem utriusque partis predicta causa et controversia agitaretur, amicis tam laicis quam clericis utriusque partis hoc volentibus et clamantibus, videlicet istis iudicibus adstantibus pro monasterio Sancti Benedicti et placitantibus domino ➚ et iudicibus ➚ et domino iudici ➚, ex parte vero Sancti Zenonis de Verona et de et de iudicibus, auditis rationibus et visis et productionibus utrius partis rationabiliter et sufficienter, et multis ex parte monasterii Beati Benedicti hinc inde productis et intellectis, predicti amici et arbitri iudices talem protulerunt sententiam: «Nos in Dei nomine Abbertus de Casale Alto et Wido Butellus, iudices et cognitores litis et controversie que inter domnum Hericum abbatem monasterii Sancti Benedicti vertitur ex una parte pro suo monasterio, et domnum Ambrosium abbatem Sancti Zenonis de Verona ex altera, auditis et cognitis rationibus utriusque partis, habito sapientum conscilium ex magna deliberatione, domnum Henricum predictum abbatem memorarati monasterii, agentem pro suo monasterio et suis hominibus de Casali et Septingenti atque Libiola, absolvimus a petitionibus domni Ambrosii abbatis monasterii Sancti Zenonis pro suo monasterio agentis, dicentes quod ipse d omnus predictus Henricus abbas et sui homines de Casale et Septingenti et Libiola qui sunt modo et qui pro tempore fuerint debent uti, frui et habere iam dictam consuetudinem atque usum cum animalibus suis pascendi, pavolandi, piscandi, venandi, incidendi, inclandandi et uti atque frui predictis locis, nemoribus, paludibus, terris cultis et incultis eis adiacentibus ut supra legitur. Preterea in concordia utriusque partis predicta loca Casalem videlicet et Nocetulum ita determinamus et eis terris tales positos per sententiam confirmamus confines versus mane, unde sol oritur, videlicet Valarsam et Pollettum, in qua parte per terminos orta est discordia inter eos; isti sunt termini: sicut fossatus lacus exit de Fissaro et sicut Brazolus exit de fossato lacu et vadit per drictum usque ad portas Polletti, et sicut deinde vadit per arzenem de Finalis per drictum usque in Corbolum et deinde usque in ➚». Quam sententiam in concordiam datam utriusque partis et amicabilem composilionem utraque pars per voluntatem et consensum sue partis tam monachorum quam clericorum ibidem existentium per se et suo successores observare in perpetuum permisit cum stipulatione subnixa, sub pena centum librarum bonorum denariorum Papiensium, qua solluta hec sententia in perpetuum inviolabiliter in sua permeneat firmitate. Actum in castro Casalis Barbati feliciter. Huius rei testes rogati fuerunt: de Bona, de Constantino, de Bona Consa, de Bucca de Surico et atque , et alii quam plures rogati sunt testes qui ut supra. (S.) Ego his interfui et .
Keywords: abbots, boundary disputes, curtes, diploma, forests, hay/fodder, judge, landed possessions, marshes/lagoons/tombolos, monasteries, notary, papal concession, rights of use on woods/pastures/waters, sibling of, witness, writer.
Editions and document
summaries: CDP n. 113, pp. 331-335.