(M) In nom[ine Dei eterni]. [An]no eius incamationis millesimo centesi[mo vigesimo] octavo, quarto nonas […] ii, indictione sexta. ordinando ➚. [...] vobis domno ➚ Dei gratia monasterio ➚ et vestre . Nos , et propinqui et de [lo]co ➚, consentientibus et laudantibus amicis et propinquis et familiis nostris, donatores prefati monasterii, presentes presentibus diximus: quisquis in sanctis ac venerabilibus locis aliquid ex suis contulerit rebus in hoc seculo centuplum accipiet, ac insuper vitam possidebit ęternam. Ideoque nos qui supra Penço, Warimbertus et Wilielmus de predicto loco, a presenti die in antea videlicet in perpetuum, pro remedio anime nostrumque parentum et nostrę, damus, donamus, offerimus inrevocabiliter [inter vivos] et [cor]poralem traditionem facimus prefato monasterio et ecclesię Sancti Benedicti in Larone [per vos do]mnum Henricum monasterii Sancti Benedicti abbatem et per vestros successores proprietario nomine in perpe[tuum], videlicet quicquid habemus et tenemus in loco qui dicitur ➚ , cum omnibus pertinentiis et confinibus suis in integrum, cuius confines sunt ab omni parte predicti monasterii de ➚; rationes et iura que nuper ei data sunt sicut continetur in instrumentum ➚ , cui hoc presens ad scribendum dedimus et scribere iussimus. Q[uam] autem offersionem et donationem, inrevocabilem inter vivos, iuris nostri, per nos supradicti et heredes [et] proheredes nostros vobis domno abbati Henrico, vice predicti monasterii de Campos[yon] et monasterii Sancti Benedicti et vestris successoribus in perpetuum, damus, offerimus et don[amus inrevoca]biliter inter [vivos] in perpetuum, sine nostra et heredum nostrorurn contradictione et molestatione. Quidem promittimus atque [spondi]mus per nos et heredes nostros vobis domno abbati vestris successoribus in per[petuu]m pr[edicta]m donationem nostri iuris ab omni homine defendere et guarentare; et si defendere et [guaren]tare non potuerimus aut si vobis exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc in duplum iamdictam donationem nos qui supra, una cum nostris heredibus, sicut supra legitur, [vo]bis et vestris successoribus restituemus, sicut pro tempore predictus locus videlicet Pravitale cum suis pertinentiis sicut molioratusr fuerit aut valuerit, sub exstimatione [in con]simili loco et cum stipula[tione] subnixa. Actum in Camposyon. Feliciter. Rogati sunt : de la Costa et ➚ et de Marostica et eiusdem loci et aliorum multorum. Ego Heinricus notarius rogatus .
Keywords: abbots, churches, iure proprietatis/pleno iure, kin of, monasteries, notary, offersio/donatio, witness, writer.
Editions and document
summaries: CDP II n. 6, pp. 13-14.