Bullarium Sacri Ordini Cluniacensis, Lugduni, 1680, pp. 54-55

Title: Bullarium Sacri Ordini Cluniacensis, Lugduni, 1680, pp. 54-55
Document number: 5171
Author(s): Beatrice Ferretti (file creation on 2022-06-13); Beatrice Ferretti (last change on 2022-06-13)
Record source: Critical edition
Document type: Littera/mandatum
Document tradition: Copy
Fiscal property: No
Provenance: Sanctus Benedictus inter Padum et Lironem; monasterium (San Benedetto Po; Mantova)

Date: (1145) gennaio 11
Topical date: Roma
Date/period of redaction: 1680

Show/hide in the text:

Luciusbishops, popes Episcopusbishops servus servorumpopes Dei dilectis filiis Petroabbots CluniacensiJURIDICAL PERSON: abbots, monks; PLACE: abbots, monks Abbatiabbots eiusque fratribusmonks, salutem et apostolicam benedictionem. Privilegiispapal concession quæ a Sede Apostolicapapal concession Cluniacensi monasterio indulta sunt diligenter inspectis, manifeste cognovimus quod beati Benedicti monasteriumJURIDICAL PERSON: monasteries, abbots; KEYWORD: monasteries a prædecessore nostro benæ memoriæ Gregoriopopes, papal concession papa septimo Hugoniabbots Cluniacensi abbati, eiusque successoribus commissum est ut in eius gubernatione atque custodia et potestatem habeant, et studium procurationis impendant. Obeunte quoque ipsius loci abbate, eorum semper provideat diligentia, quatinus idonea, et huic officio digna in loco regiminis secundum Regulam S. Benedicti persona subrogetur, et quicquid in monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper magisterio et dispensatione amministretur, salva quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolicæ, cuius iuris locus ille esse dignoscitur. Idipsum quoque ab ipsius successoribus, nostris prædecessoribus, et precipue papa Calixtopopes, papal concession felicis memoriæ statutum est et confirmatum, qui in sua confirmatione addidit ut in eodem beati Benedicti monasterio sine Cluniacensis abbatis consilio, provisione et præcepto, abbas nullatenus eligatur, nullusque episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniacensis abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat, alioquin et consecrator tamquarn constitutionis apostolicæ prævaricator graviori subiaceat ultioni et consecrari electio sive ordinatio, donec Apostoliæ sedi et eius Cluniacensi monasterio satisfiat, irrita habeatur. Nunc autem nostro tempore, dilecte in Domino fili Petre abbas, tam per te, quam per fratres tuos, nostris prædecessoribus et nobis etiam srepe conquestus es, quod te inconsulto contra suprascriptum tenorem sibi abbatem elegerint, et debitam tibi obedientiam ac revereutiam subtrahant. Unde prædecessor noster felicis memoriæ papa Innocentiuspopes, littera/mandatum per litteraslittera/mandatum suas eis mandavit, ut Guillelmusabbots abbas, qui vobis inconsultis electus et ordinatus fuerat, cum honestis et discretis personis de fratribus suis, monasterium et fratres Cluniacenses visitaret, et tibi, Petre abbas, obedientiam et reverentiam, quemadmodum suus prædecessor bonæ memoriæ Henricusabbots exhibuisse dignoscitur, cum humilitate et charitate exhiberet: quo nequaquam per eos adimpleto, et vobis in querimonia persistentibus, per Apostolica eis scripta mandavimus, ut præfatus Guillelmus abbas cum honestis et discretis personis, et privilegils sui monasteri.i in præteritis beati Andreæ octavis nostro se conspectui prresentaret, ut utriusque partis causa cognita pacem inter vos, Domino auxiliante, componeremus. Fratribus autem vestris eodem termino nostro conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui nostro se conspectui præsentarent, pax inter vos potuit reformari. Quia ergo tam manifestæ Cluniacensis monasterii iustitiæ ulterius deesse non possumus, per apostolica eis scripta mandavimus atque præcipimus quatinus ipse Guillelmus abbas (ut supra diximus) cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione dilationis remota, Cluniacense monasterium visitet, atque tibi, Petre abbas, obedientiam ac reverentiam, quam prædecessores sui tuis prædecessoribus exhibuisse noscuntur, humiliter exhibeat. Quod si infirmitate gravatus ipse id adimplere non poterit, per meliores personas ipsius monasterii idipsum adimpleat. De cætero vero, ne in eodem sancti Benedicti monasterii, nisi iuxta prædictum tenorem privilegiorum sedis apostolicæ, abbatis fiat electio, apostolica auctoritate prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur. Datum Romae III. Idus Januarii.

Keywords: abbots, bishops, littera/mandatum, monasteries, monks, papal concession, popes.

Editions and document summaries: CDP II n. 50quater, pp. 98-100.

Bibliography: Cantarella 1998.