Privilegium de portu pro luminaribus IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI DEI ETERNI. ➚DIVINA ORDINANTE | providentia augustus. Si rationabilibus precibus sacerdotum diligenter clementie | nostre aurem accomodamus, misericordiam divinam nobis propitiandam minime diffidimus omniumque | fidelium nostrorum animos in nostris obsequiis prointiores reddimus. Quapropter omnium fidelium | Sanctę Dei Ęcclesie nostrorumque presentium et futurorum noverit industria, quia venerabilis ➚ ➚ nomine per suum significare studuit mansuetudini nostre | quod domnus et piissimus avus noster ➚ augustus pro emolumentu(m) animę suę ➚ ad eandem Ęcclesiam eo modo , ut quicquid pars | publica inde sperare poterat, totum in luminaribus ipsius Ęcclesie deveniret, set interve|niente quadam occasione ipsa delegatio postea a non religiosis viris dirupta exuit. | Unde nos a ➚ quondam ipsius Ecclesie episcopo moniti, nostrę serenitatis legatum | veridicam facere iussimus. Qui inquisita rei veritate nobis manifestare | curavit eundum portum ad ipsum sanctum locum secundum predictam concessionem legibus pertinere. | Nos vero divino tacti amore illud ad prefatam Sanctam Ęcclesiam reddidimus et per preceptum | nostrum confirmavimus, set, sicut nostrę celsitudini intimatum est, idem episcopus a quibusdam homini|bus contra nostram auctoritatem non modicas exinde patitur controversias. Quam ob rem | obnixe petiit idem Benedictus episcopus clementiam nostram, ut nos it(eru)m ei nostre confirmationis | auctoritatem inde fieri iuberemus. Cuius peticioni pro amore Dei et reverentia ipsius sancti lo|ci libenter adquiescentes, has nostre serenitatis litteras fieri decrevimus, per quas sta|tuentes decernimus atque iubemus, , set | secundum pactum quod olim ➚ regis Longobardorum inter ➚ et | actum est et nostram inquisitionem ipse et successores sui per hanc nostram auc|toritatem ad partem ipsius Ęcclesie teneant et pro suo libitu absque ullius contradictione disponant. | Et ut hec nostre confirmationis auctoritas rata et stabilis perseveret, manu | propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. SIGNUM (M) HLOTHARII SERENISSIMI AUGUSTI. AD VICEM ➚ RECOGNOVI. Data VI idus septembris, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii piissimi augusti in Italia | XXXII et in Francia XII, indictione XV. Actum ➚, , in Dei nomine, feliciter, amen.
Keywords: allocation to churches, bishops, cities, emperor/king, immunity, inquisitio, lombard, missus of other public authorities, notary, outflow, palatium, ports, villas.
Editions and document
summaries: Codex Sicardi; HPM 13, col. 299, n. CLXXVII; MGH DD Lo I, p. 267, n. 116; Falconi, Carte cremonesi, I, p. 30, n. 11.
Links: https://www.lombardiabeniculturali.it/cdlm/edizioni/cr/cremona-sicardo/carte/vescovosicardo0851-09-08