In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinante providentiaaugustus. Constat nos divina dispensante gratia caeteris mortalibus supereminere, unde oportet, ut, cuius precellimus munere, eius studeamus modis omnibus parere voluntati, ut videlicet nostro fideliter parentes obsequio nostram sibi sentiant usquequaque suffragari clementiam. Proinde comperiat omnium fidelium nostrorum ta[m] presentium quam et futurorum industria, quia vir venerabilis ➚ et ex sancti Petri et sancti Andreae, quod est situm in loco qui dicitur ➚, adiens pre[se]ntiam culminis nostri detulit nobis beatae memoriae ➚avi nostri seu et domini genitoris nostri ➚ augusti, in quibus continebatur insertum, qualiter illi ➚ cum ibidem sito, cuius vocabulum est ➚, sive cuncta, quae ibi iusto tramite pertinebant tam de intus quam et de foris, suisque appendiciis ➚et ➚sive ➚, sicut in publicum vel ad priscis temporibus visum est pertinuisse, sic tamen, ut , qui in ipsa valle commanere videbantur, in eorum libertate permanerent, sicut in eorum continetur precepto;, sicut ante actis temporibus ipsi vel antecessores eorum persolvere visi fuerunt, hoc cum omni integritate in helemosina sua ad iam dictum monasterium venire debuisset; homines vero in eadem valle ac locis commanentes, sicut ipsi statuerunt, in propria libertate resideant et cum loci illius, quando necessitas exigerit, peragerent; pro criminalibus culpis, de quibus sacerdotibus et monachis non est licitum iudicare, ante comitem eiusdem loci et iustitias reddant et ab aliis recipiant; censa vero et tributa, quemadmodum a longo tempore in publicum vel ad palatium pertinebant, ita omnibus modis in ipsum monasterium in sua elemosyna contulerunt. Insuper etiam ad excellentiam nostram detulit emunitates a domino Karolo avo atque a genitore nostro prolatas, per quas instituerunt, . Pro firmitatis namque studio deprecatus est celsitudinem culminis nostri, ut avi nostri Karoli et paterna auctoritate nostram quoque superadderemus auctoritatem. Nos itaque inspectis isdem auctoritatibus hanc preceptionem nostram fieri iussimus, per quam precipimus atque iubemus, ut nullus quislibet ex iudiciaria pote[st]ate prefatum Ioseph episcopum vel successores suos de supra scripta valle vel locis reliquis inquietare aut aliquam calumniam generare vel inde abstraere aliquid aut minuere u[llo] umquam in tempore presumat nec homines commanentes in prefatis vallibus, quae a decessoribus nostris eidem monasterio per precepta delegatae sunt et sub emmunitate constit[u]tae, sub aliqua occasione missus rei publicae vel comitis inquietare vel distringere infra ipsas valles presumat, sed . Unde volumus, ut a[mp]utata omni occasione de vallibus supra dictis, ut, sicut in preceptis prodecessorum nostrorum continetur, veniant ante comitem in ➚ acti videlicet atque c[o]mpulsi per abbates atque mi[nistr]os ipsius monasterii, et iustitiam faciant et ab aliis recipiant; relique vero causae in ipsis locis per ministros et ordines ipsius monasterii deliberatae ac diffinitae fiant, absque impedimento vel solacii occasione cuiuslibet comitis aut rei publice missi, salva illorum hominum libertate, qui ibidem commanent. Eundem namque locum cum omnibus suis pertinentiis sub nostra perenniter mansurum constituimus, ita ut nemo fidelium nostrorum quippiam contrarietatis inferre presumat, sed quicquid ibidem pars fisci nostri sperare poterat, morem praedecessorum nostrorum sequentes in utilitates inibi deo famulantium perenniter conferimus possidendum, quatenus servos dei in eodem monasterio [d]egentes pro nobis et prole nostra vel stabilitate totius imperii nostri a deo nobis conlati atque conservandi iugiter domini misericordiam exorare delectetur. Et ut haec auctoritas domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus. Signum (M.) Hlotharii serenissimi imperatoris. (C.) advicem ➚ recognovi et (SR. NN.) Data VI id. octbr. anno Christo propitio imperii domni Lotharii pii imperatoris in Italia XXVI, in Francia VI, indictione VIII; actum ➚ ; in dei nomine feliciter amen (NT.: amen)
Keywords: abbots, bishops, castle, census, cities, count, datium, districtio, emperor/king, fiscal property, freeborn, function, immunity, imperial/royal diploma, mention, monasteries, notary, palatium, public exactions, residential, scufiae/transport service, textual occurrence, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: MGH DD Lo I, p. 225, n. 92; Monumenta Novalicensia, vol. I, p. 83, n. 30.
Bibliography: Negro 2011, pp. 49-51.