In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi. ➚ augustus invictissimi domni ➚ filius. Omnibus aepiscopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, telariis, actionariis vel omnibus rem publicam administrantibus seu caeteris fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris tam presentibus quam et futuris notum sit, quia vir venerabilis ➚ vel omnis congregatio ex ➚ nostram postulavit imperialem celsitudinem, ut eidem monasterio de una navi, quae per duxit, . Cuius petitioni libenter annuimus et ad necessitates memorati monasterii consulendas unam navim concessimus, quae ab omni sit teloneo per cuncta flumina nostrae ditionis seu per maritima negotiandi gratia discurrat. Unde iubemus atque precipimus, ut haec navis, quae ob utilitatem atque necessitatem predicti monasterii seu congregationis ibidem deo famulantis iugiter discurrere debet, ad quascumque civitates seu castella aut portus vel caetera loca accessum habuerit; nemo fidelium nostrorum nec quislibet exactor iudiciariae potestatis nec non et quilibet telonarius de ea aut ullam redibitionem accipere vel exigere audeat, sed licitum sit absque alicuius illicita contrarietate aut detentione per hanc nostram auctoritatem prescriptam navim cum hoc, quod defert, libere ire ac redire. Et si aliquas in quolibet moras fecerit aut aliquid fuerit aut vendiderit, nichil ab ea prorsus, ut dictum est, exigatur. Stationem vaero navis vel areas ad velum figendum ubicunque oportuerit absque alicuius infestatione aut contradictione vel expulsione teneant. Et nichil de his, quae superius comprehensa sunt, a quoquam exigi presumatur. Et quicquid exinde fiscus sperare poterat aut ad ministros mundanae actionis pervenire, totum in haelimosina nostra prefato concessimus monasterio. Et si aliquis temere hanc nostram auctoritatem irrumpere aut violare presumpserit, precipimus, ut magistri locorum illorum, qui rem publicam procurare noscuntur, illud quantocius emendare compellant. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus inviolabiliter a fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris melius atque decentius observetur, manu propria supter eam decrevimus roborandam et anuli nostri impressione signandam. Signum (M.) Hlotharii gloriosissimi imperatoris. ➚ relegi et scripsi. Data XV k. ian. anno deo propitio VIIII imperii domni Hludovici piissimi augusti et primo domni Hlotharii piissimi imperatoris regni in Hitalia; actum ➚ ; in dei nomine feliciter amen; indictione I.
Keywords: abbots, allocation to churches, curtes, emperor/king, fiscal property, fluvial transport, function, immunity, maritime trade, markets, mention, monasteries, palatium, residential, teloneum, textual occurrence, tolls.
Editions and document
summaries: MGH DD Lo I, p. 51, n. 1; Regesto di Farfa, II, p. 217, n. 266.
Bibliography: Farfa abbazia imperiale 2006, p. 119; L’abbazia altomedievale come istituzione dinamica 2020, pp. 74-75.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.8487.pt.1