Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 8487-I, c. 118r, n. 280

Title: Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 8487-I, c. 118r, n. 280
Document number: 5343
Author(s): Filippo Ribani (file creation on 2023-02-08); Filippo Ribani (last change on 2023-02-08)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Copy
Fiscal property: No

Date: 825 May 31
Topical date: Corteolona (Pavia)
Date/period of redaction: XI ex

Show/hide in the text:

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hlothariusemperor/king, child of augustus invictissimi domni imperatorisemperor/king Hludoviciemperor/king filiuschild of. Decet imperialem celsitudinem ea facta sollemniter roborare, quae summa atque apostolica auctoritas locis divino cultui mancipatis previdit pio sanctitatis affectu pro futuris utilitatibus ad preces prelatorum et oportunitates servorum dei esse conferenda. Quapropter volumus, ut omnium fidelium sanctae dei aecclesiae seu nostrorum presentium scilicet et futurorum comperiat magnitudo, quia Ingoaldusabbots reverentissimus abbaabbots ex monasterio, quod est situm in territorio Sabinensi atque in honore beatissimae dei genitricis semperque virginis Mariae fundatumJURIDICAL PERSON: monasteries; KEYWORD: monasteries, serenitatem culminis nostri adiens optulit claementiae nostrae quandam auctoritatemepiscopal diploma a domno et spirituali patre nostro Eugenioepiscopal diploma, popes, rent in money summo pontificepopes prefato monasterio sibique ac successoribus suis fuisse emissam de duabus massismassae iuris monasterii sanctae Bibianaemonasteries, quod est positum infra nobilissimam urbemcities Romanamcities, vel quae ad easdem massas pertinere dinoscitur, quarum una Pompeianamassae, rent in money et alia Balagaimassae, rent in money nuncupatur; quas etiam massas multo tempore a predecessoribus scilicet pontificibus sanctae Romanae sedis prefato monasterio eiusque rectoribus sub statuta annuali pensione fuisse perpetualiter concessasrent in money, quousque statutae pensionis quantitatem ipsius monasterii rectores ad partem iam dicti monasterii sanctae Bibianae solvere non negligerent. Qua de re postulavit nos idem sanctissimus Ingoaldus abba humili affectu, ut tanti pontificis auctoritatem prefato monasterio sibi successoribusque suis collatam nostra auctoritate roboraremus. Cuius petitionem iustam ac rationabilem libenter suscepimus atque ad preces eius ita nos concessisse atque confirmasse cunctorum fidelium nostrorum incorrupta non dubitet fidelitas. Statuimus nanque atque per hanc nostrae dignitatis confirmationem decernimus, ut, sicuti a domno et spirituali patre Eugenio summo pontifice atque universali papa memoratae massae, scilicet Pompeiana atque Balagai, cum universis adiacentiis atque oportunitatibus suis monasterio sanctae atque perpetuae virginis Mariae territorio Sabinensi constructo prefatoque Ingualdo abbati suisque in posterum successoribus per scripturam fuerunt sub statuta pensione confirmatae, ita per hanc nostram mansuram atque inviolabilem auctoritatem maneant ad ius prefati monasterii seu memorati abbatis eiusque futurorum successorum plaeniter in dei nomine cum omni integritate perpetualiter confirmatae, ita ut apostolica scilicet ac imperialis ostensa confirmatio sibi invicem suffragantes malorum hominum inquietudinem atque illicitam interpellationem refutent, qualiter pars monasterii saepe dicti oportunitate, quam tantarum personarum confirmatione promeruit, inconcusse mereatur nostris et futuris temporibus cum iustitia perfrui atque pro stabilitate nostra rectores, qui ibi fuerint, una cum congregatione ibidem deum degente seu et pro stabilitate regni nostri dei misericordiam valeant attentius puro animo exorare. Ut autem huius nostrae confirmationis auctoritas vigorem in dei nomine optineat perpetuum et a cunctis presentibus et futuris fidelibus nostris inviolabiliter conservetur, manus propriae signo et anuli nostri impressione supter, ut roboraretur, censuimus. Signum (M.) Hlotharii gloriosissimi imperatoris. Liuthadusprofessional writer advicem Gvitgarii recognovi. Dat. II. k. iun. anno Christo propitio imperii domni Hludovici serenissimi augusti XII regnique Hlotharii gloriosissimi imperatoris in Hitalia III, indictione III; actum OlonnamESTATE: fiscal property, textual occurrence, mention, function, residential, palatium; PLACE: fiscal property, textual occurrence, mention, function, residential, palatium palatio regiofiscal property, textual occurrence, mention, function, residential, palatium; in dei nomine feliciter amen.

Keywords: abbots, child of, cities, emperor/king, episcopal diploma, fiscal property, function, massae, mention, monasteries, palatium, popes, rent in money, residential, textual occurrence.

Editions and document summaries: MGH DD Lo I, p. 62, n. 5; Regesto di Farfa, II, p. 216, n. 264.

Bibliography: L’abbazia altomedievale come istituzione dinamica 2020, pp. 74-75.

Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.8487.pt.1