Dat(um). In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Anno Deo propitjo pontificatus domni ➚ summi pontjfitjs et huniversalis in apostolica sacratissima beati Petri sede quinto sitque imperante domno ➚ mangno in Italia vero anno quarto, die vigesimo mensis februarii, indictione prima, ➚. ➚ servus servorum Dei divina gr(atj)a ➚ ven(erabili) ➚ et per te tuisque successoribus in eadem ven(erabili) mon(asterio) in perpetuum. Petitioni vestre que abentur in subditjs libenter hacquomodamus asensum, ob oc quia nec munificentjam deperit nec pertjpientjbus im perpetuum quod datur adquiritur. Et quoniam sperastis uti cum suis integris sicut vos ante os dies abuistis et detjnuistis et nunc a nostra iure item tenere videmini, postulastis largiri, sic iuste et ratjonabiliter a nobis petistis vos qui supra Petro venerabilis abbas monasterii Sancte Dei genitricis virginis Marie qui vocatur in Pomposia et per te tuisque successoribus in eodem venerabili monasterio in perpetuum pro omnipotentis Dei timore et genitricis domini nostri Iesu Christi amore et ut partitjpes mereamur fieri oratjonibus fratrum ibidem Deo servientjum, ut quorum subvenimus in necessitatibus, eorum sublevemus a Domino pretjbus quodque ipsa Dei genetris intervenientes audiad servulos nos comendet proprio filio et ut hoc votum impleatur devotjus pro nostris solvendis criminibus missas duodetjm per singulos sacerdotes cantare volumus; sacerdotes vero qui non fuerint, decantent tria salteria, die vero nostre decessionis omnes generaliter annuam missam celebrent. Et insuper omnis marcio mense dare debeatis vos vestrisque successores nobis nostrisque successoribus singulis quibusque indictionibus actoribus sancte nostre ➚ inferre debeatis. Ea vero conditjone preficxa ut suprascripta piscaria cum omnibus suis pertinentjis deinde debeatis adducere nichilque de omni expensa quam inibi feceritis ab actoribus sancte nostre Ravennatis Ecclesie in superius afficxa pensione quoquo modo reputari debeatis nullaque tardietate aut neclectum ad inferendam suprascriptam pensionem quamque ad melioratjone predictis piscariis facere debeatis, set ante nominatam pensionem omni martjo mense infra indictione, sine aliqua excusatjone aut dilactatjone actoribus sancte nostre Ravennatis Ecclesie persolvere debeatis. Et ne cuiquam presens preceptum aut suprascripta piscaria alicui homini dare vel vendere seu transferre aut in alio venerabili loco relinquere audeatis per nullum ingenium vel argumentum, set nec aliquando aversus sanctam nostram benefatricem nostram Ravennatem Ecclesiam cuiquam contra iustitjam tractare aut agere nisi propria causa sit contingerit per iustitjam tantumodo ventilare audeatis. Quod si in aliqua tardietate aut neclectum vel controversia inventi fueritis extra agere de is que superius afficxis conditjonibus, non solum de oc precepto recadeatis et ne nos neque successores nostri vos vestrisque successores de quavis causa que superius legitur in ... vel aliq... facere vel nullam in ... Si quis vero presumpserit facere trecentorum decem et octo sanctorum patrum anathematis vinculo vulneretur; observator autem qui extiterit Domini benedictjone redundetur; et qui hoc observare noluerit et presentem paginam aliquo dolo infregere temptaverit, compositurum se siad et hec pagina in sua firmitate maneat. Quam vero paginam nostre preceptjonis sancte nostre Ravennatis Ecclesie scribendum iussimus in qua nos subscripsimus; sub die, mense et indictione prima, Ravenne. Legimus.
Keywords: abbots, archbishops, emperor/king, fish, fisheries, libellus/precaria/emphyteusis, monasteries, monks, notary, penalty, popes, ports, rent in kind, rights of use on woods/pastures/waters.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 238-240, n. 107.