In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Anno Deo propitio pontificatus domini nostri ➚ sede anno undecimo sitque imperante domno ➚ invictissimo in Italia vero anno decimo, die nono mensis maii, indictione sexta, ➚. Domino sancto et merito hac beatissimo et venerabili ➚, in quo nunc Deo protegente domno ➚ venerabilis et adque esse videtur, ego quidem in Dei nomine relicta quondam , filia et gener quondam , donatrix tua et per se in eodem monasterio tuisque subcessoribus in perpetuum, pro oblatione et inluminatione seu eterna remuneratione anime mee et quondam genetricis mee et quondam filio meo et meorum filiorum quia presens presenti salutem. Magne donationis sanctarum scripturarum nos ratio premonet illa semper considerare adque disponere que pro animarum meritis celesti retributione merebimur promereri et credo sine dubio evangelium rationem subsequentis lectionis, quod in hoc seculo centuplum et in futuro eterne beatitudinis vite merear esse particeps, eo quod habere et hac possidere et a meis manibus meoque iura et dominium detinere videar, quam mihi ovenit aut undique mihi ovenisset per quocumque modum vel titulum, idest a podismo designata, quod illius legitimo pedes quadriginta a cunto et insuper quantum extenditur iusta ipsam turrem et in latitudine illius ab ipso civitatis Ravenne usque ad medietatem ➚, cum ingressu et egressu suo et cum omnibus sibi pertinentibus, quod est positum iusta muro civitatis et iusta turrem que vocabatur ➚. Ut presenti die aut quandoque volueritis licead vobis vestrisque subcessoribus eidem monasterio servientibus ipsam rem que supra legitur introire et preocupare adque ingredi ex potestate per hanc paginam donationis transfersionis a me tibi factam et traditum tanquam per legitimam et meam corporalem traditionem quamque etiam et per istum meu presentem filius , quem de meis manibus in tuam mitto, in presentia qui hic subter scripturi sunt, ut illuc veniat et corporaliter vobis eam rem que supra legitur tradat adque investiat in mea vice quieto tramite habendi dominium et potestate habeatis, teneatis, possideatis, utendi, fruendi, innovandi et ordinandi tuisque subcessoribus more salario in perpetuum permanendas, plenum dominium de legibus sociaris effectum. Contra quam etiam donationem polliceor nunquam me in posterum de erede subcessoreque meo aliquam aliquando esse venturo non per me neque aliquamcunque oposita fictitiam procuratoriemve persona et non adeundum iudicium et non suplicandum principibus, quia legibus cautum est, ut quod semel donatum vel cessum fuerit nullo modo revocetur. Et si quoco tempore quepiam persona hominum surrexerit que vobis eiusdem nomine partem vel eam totam tollere voluerit, ego cum meis filiis et heredibus vobis vestrisque successoribus ipsam rem que supra legitur ab omni persona hominum defensare et autoriare promitto. Quod si quod absit et avertat divina potentia ec omnia que supra legitur non observaverimus vel atimpleverimus et contra hec ire vel agere aut contendere voluerimus, tunc datura me promitto esse meosque filios et heredes vobis vestrisque successoribus ante omne litis initium aut interpellationem pene nomine et post pene solutione maneat hec donationis paginam in sua firmitate. Quam et Ravennas scribendum rogavi et manus mea firmavi et signum sancte crucis feci et rogatis testibus illum tibi in eorum presentia tradidi, sub die et mense et indictione predicta, suburbio Ravenne. Signum manus supradicte Ingelrade donatricis in omnibus que leguntur superius. ex genere duci huic paginam donationis ut supra legitur rogatus testis subscripsi. Ego scholasticus huic pagine donationis ut supra legitur rogatus testis subscripsi. filio huic pagine donationis ut supra legitur rogatus testis subscripsi. Ego Petrus consul et tabellio Ravennas scripsi hanc paginam donationis ut supra legitur post roborationem testium traditam complevi et absolvi. Notitiam testium idest: Teudaldi ex genere ducis et Petri filius Rainerii et Guidonis filii predicti Rainierii.
Keywords: abbots, consules, emperor/king, landed possessions, missus, monasteries, monks, penalty, popes, priests, size, tabellio, tower, walls, witness.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 286-289, n. 129