In nomine patris et filii et spiritus sancti. Anno deo propitio pontificatus domini nostri ➚ summi pontificis et universalis in apostolica sacratissima beati Petri apostoli domini sede secundo, sicque imperante domno nostro piissimo perpetuo augusto ➚ a deo coronato pacifico magno , in Italia vero anno V, die quarto mensis aprilis, indictione quarta decima, infra claustra ➚. Ea enim que gesta esse videntur, prolixis temporibus memoriter retineri non possunt, ideo scripture vinculi anotari equum est. Igitur cum Christi auxilio dum residerent predicti domni Silvestri summi pontifici et universali pape una cum eo domno Ottone serenissimus Romanorum imperator augustus in predicta claustra monasterii sancti Apollinaris qui vocatur in Classe, iustitiam faciendam et altercationes deliberandas, residentibus et astantibus cum eis episcopis et abbatibus diaconibus monachis et eremitis clericis comitibus et iudicibus atque consulibus et aliorum sublimium quorum nomina haec sunt: id est inprimis domnus ➚ gratia dei episcopus sanctae Cumiensis ecclesie, ➚ episcopus sancte Veronensis ecclesie, ➚ prudentissimus episcopus sancte Vercellensis ecclesie et logotheta sacri palatii, ➚ episcopus Sutriensis ecclesie, episcopus sancte Cesinensis ecclesie, ➚ abbas monasterii sancti Petri Cluniacensis, abbas monasterii ➚, oblacionarius sancte summe sedis apostolice Romane ecclesie, presbiter sancte Romane ecclesie cardinale, presbiter et monachus sancti Salvatoris Ticinensis, abbas monasterii sancte Marie Sclavanensis provincie, abbas monasterii sancte Cristine Ticinensis, abbas monasterii sancti Apollinaris in Classe, abbas monasterii sancti Severi, abbas et eremita, presbiter et eremita, presbiter et eremita et alius monachus similiter et eremita, eremita, clericus et capellanus imperatoris, diaconus similiter capellanus domni imperatoris Ottoni, item capellanus, archidiaconus sancte Ravennatis ecclesie, presbiter eiusdem sancte Ravennatis ecclesie, subdiaconus eiusdem, clericus et notarius sancte Ravennatis ecclesie, sacrosancti palatii Lateranensis comes, comes, , iudex et ex genere Ducum, iudex sacrosancti palatii, iudex et advocator sancte Ravennatis ecclesie, et alius iudex filius quondam ex genere Ducum qui vocatur de Traversaria, et alio , , filius quondam Iohannis ducis, filius quondam et alius filius de Traversaria, Petrus filius Iohannis ducis, Petrus de Adelberto, Iohannes consul qui vocatur de Guanchilo, Gofredus de Bagno, Tetbertus de Atiliano, Apollinaris qui vocatur Hubertus, filius quondam Deusdedit consulis de Ponte Augusti, Mauritius negotiator filius quondam Iohannes de Teuda, Bonizo de Leucio, Liuzo negotiator filius quondam Vitalis negotiatoris qui vocabatur de Marino, Rainardus Ticinensis et advocator supradicti abbatis sancti Salvatoris, Iohannes filius quondam Iohannis de Andrea de Amabili, Andreas tabellio ex genere Consulum, Lazarius tabellio, Iohannes qui vocatur de Vera et vicedominus sancte Ravennatis ecclesie, Adalbertus de Vficia et me praesentem Constantinus in dei nomine tabellio huius civitatis Ravenne et alii plures, quos longum est ad scribendum. In istorum omnium suprascriptorum presentia relecta est cartula petitionis, quas petivit quondam ➚ presbiter et abbas ➚, ad quondam domnus ➚ sanctissimo archiepiscopo sancte Ravennatis ecclesie de supradicto monasterio sancte Marie et de monasterio ➚ in ipsius insula posito cum omnibus ad ipsi monasterii pertinentibus, sitas in ➚ a summo usque ad expletam roborationem testium. Et cum relecta eius ter interrogavit supradictus Petrus sacrosancti palatii iudex et advocatus sancte Ravennatis ecclesie predicto Andrea abbati monasterii sancti Salvatoris Ticinensis una cum supradicto advocatore suo nomine Rainaldus ex genere Longobardorum, si aliquid diceret ipsam cartulam petitionis an non. Et ipse abbas pariter cum supradicto advocatore suo dixerunt: 'Laudamus eam quia bona est, et volumus ut sit firmam et stabilem in perpetuum.' Statimque adprehendiderunt in manibus suis virgam et miserunt in manu supradicto Petro iudex sacrosancti palatii et advocatus sancte Ravennatis ecclesie et dixerunt: 'Ecce refutamus tibi in vice sancte Ravennatis ecclesie ipsum monasterium sancte Marie qui vocatur in Pomposia, et monasterium sancti Vitalis martiris in ipsa insula posito et omnibus rebus quae in ipsa carta petitionis relegitur, ut habeant sancta Ravennas ecclesia ipsum monasterium sancte Marie qui vocatur in Pomposia, et sancti Vitalis martiris in perpetuum.' Et spopondit se ipse supradictus Andreas abbas supradicti monasterii sancti Salvatoris Ticinensis una cum supradicto advocatore suo nomine Rainardus ex genere Longobardorum, si umquam in tempore ille aut sui successoribus aut sua summissa persona de ipso monasterio sancte Marie que vocatur in Pomposia, et sancti Vitalis martiris secundum quod relegitur in ipsa cartula petitionis, se intromiserit aut agere vel contendere presumpserit, sciat se compositurus ad sanctam Ravennatem ecclesiam suisque archiepiscopis, et hanc refutationem et sponsionem in sua firmitate permaneat. Et similiter interrogatus est ➚ episcopus sancte Comiaclensis ecclesie cum advocatore suo nomine supradicto Andreas ex genere Consulis et tabellio et episcopus sancte Adrianensis ecclesie cum advocatore suo nomine Apollinaris qui vocatur Vbertus de Ponte Augusti, a prefato Petro iudex sacrosancti palatii et advocatus sancte Ravennatis ecclesie, si aliquid vellent dicere de ipsa carta petitionis de supradictis monasteriis sancte Marie et sancti Vitalis, quae in eorum presentia relecta est. Et ipsi episcopi pariter cum advocatoribus suis dixerunt: 'Laudamus eam quia bona est, et volumus ut sit firmam et stabilem in perpetuum.' Et spoponderunt se predicti episcopi cum supradictis advocatoribus suis, ut si umquam in tempore illi aut illorum successores vel illorum summissa persona de prefatis monasteriis cum omnibus sibi pertinentibus contra voluntatem archiepiscopi sancte Ravennatis ecclesie se intromiserit aut agere vel contendere presumpserit, sciat se composituri cum suis successoribus ad archiepiscopi prefate sancte Ravennatis ecclesie auri optimi pro unusquisque libras decem et hanc sponsionem et laudationem in suam firmitatem permaneat. Haec audiente prenominato domnus Petrus sacrosancti palatii iudex et sancte Ravennatis ecclesie advocatus dixit: 'Deprecor vos omnes qui hoc auditis et videtis, pro futuro testimonio.' Hoc factum est sub die mense et indictione supradicta quarta decima, in ista claustra monasterii sancti Apollinaris qui vocatur in Classe. (+) Ego Silvester sancte catholice et apostolice ecclesie Romane presul huic refutacioni et sponsioni ut supra legitur prefui et subscripsi. (+) Otto servus apostolorum subscripsi. (+) Ego Rodbertus sancte catholice et apostolice ecclesie Romane diaconus et oblacionarius interfui. (+) Ego Dominicus gratia dei sancte Sutrine ecclesie episcopus interfui et subscripsi. (+) Petrus Cumanus episcopus subscripsi. (+) Otbertus Veronensis episcopus interfuit. (+) Georgius episcopus sancte Comacliensis ecclesie interfuit. (+) Ego Andreas abbas monasterii sancti Salvatoris interfui. (+) Arderatus presbiter et monachus et abbas sancti Apollinaris interfuit. (+) Vrsus presbiter et monachus et abbas monasterii sancti Andree apostoli qui vocatur Maioris, interfuit. (+) Romualdus monachus interfuit. (+) Constantinus in dei nomine tabellio civitatis Ravenne et dei gratia sacri palatii iudex huic refutationi et sponsioni interfui et subscripsi. (+) Ego Petrus deo anuente dativus huic refutationi et sponsioni interfui et subscripsi. [Leo episcopus sancte Vercellensis ecclesie] et logotheta palacii affuit voluit laudavit decrevit et in eternum valere precepit. Andreas Christi misericordia tabellio interfuit et subscripsit. [Constantinus] in dei nomine tabellio civitatis Ravenne scriptor huius refutationis et sponsionis de omnibus sicut supra legitur, post roborationem iudicum et testium [subscriptionem complevi et] absolvi.
Keywords: emperor/king, fines, monasteries, penalty, popes.
Editions and document
summaries: MGH DD O III, pp. 827-830, n. 396.