Domine sancte et inluminatrici angelorum et hominum ➚ cuius fundatum est in insula que vocatur ➚. ➚ servus servorum Dei divina gratia archiepiscopus sancte catholice ➚ oblator et commutator exiguus. Cum summe divinitatis potentia in sacra regiminis arcem non meritorum gratia sed ineffabilis sue pietatis arbitrio pro multorum obtutibus nos locare dignatus est illud nos ambire cotidie ammonet quod ad perennem capescendam indulgentie censuram pertinere potissimum et fore dignoscitur. Unde et beatissimorum sanctorum et maxime intemerate virginis Marie necessitudo me adire compellit sufragia ut qui propriis viribus ad tantam sarcinam perferendam nequaquam existo idoneus Deo prece placentium eiusque Matris oraculo sustenter si non in omnibus in quibusdam tamen presulatus officio dignitatem vite mee moribus valeam adequare. Igitur ego Gebeardus humilis atque peccator sancte catholice Ravennatis Ecclesie archiepiscopus una cum ordinariis clericis sancte Ravennatis Ecclesie in tuo venerabili cenobio beatissima theotocos virgo Maria in quo ➚ et atque preesse videtur modis omnibus previdi constituere atque confirmare predia inferius adscribenda et que nunc videntur esse tua. Verum etiam ad divini cultus gloriam et ad bone memorie volentium substentationem munusculum aliquod et concambium tibi nunc veri luminis mater dono ex nostro atque mente devotissima ubere confirmo in perpetuum idest ➚ apostoli cum cuntis decimationibus primiciis oblationibus terris atque cum omnibus sibi pertinentibus positis in loco qui dicitur ➚. Verum etiam ipsam nostram integram que vocatur ➚ cum omnibus suis pertinentiis, in qua predicta sita esse videtur, pertinentie ipsius plebis et curtis: a primo latere ➚, a secundo latere ➚ seu a tertio latere ➚ atque a quarto latere ➚ percurrens. Verum etiam concedimus tuo venerabili monasterio beatissima Maria virgo perpetua unum integrum cum omnibus sibi pertinentibus quod est positum prope Ravennam, plebem ➚ inter affines prelibati mansi: a duobus lateribus iure ipsius plebis, a tertio latere fluvius qui dicitur ➚ atque a quarto latere iura prefati monasterii Pomposie. Simul etiam confirmamus tibi in perpetuum que est posita iusta civitatis Ravenne, in regione Sancti Vitoris martiris, prope que vocatur ➚: a primo latere tabelio, a secundo latere murus civitatis Ravenne seu a tertio latere heredes quondam atque a quarto latere platea publica percurrens; necnon et mansionem aliam positam in regione ➚: ab uno latere possidet , ab alio latere possidet seu a tertio latere heredes quondam , a quarto latere andronella que vadit ad fluvium qui vocatur ➚. Similiter fundum unum integrum qui dicitur ➚, positum in territorio ➚, plebe ipsius, cum apendicibus suis, inter affines eius: ab uno latere strata publica percurrente, ab alio latere et septa seu a tertio latere et et fundum qui vocatur de ➚ atque a quarto latere et . Quin etiam sancimus et firmiter perpetuamus tibi Vuidoni venerabili abbati monasterii Sancte predicte virginis Marie tuisque succedentibus abbatibus in eodem monasterio in perpetuum idest omnes res et pertinentias illas quantascumque habere et detinere videris iure sancte nostre Ravennatis Ecclesie per singula loca vel territorio, tam in civitate quamque in plebibus vel ubicumque sint posita, remota omnium nostrorum successorum contradictione. Itemque permittimus et perdonamus atque concedimus tibi tuisque successoribus eiusdem monasterii fodrum, placitum et quodcumque de predicta curte Ostolatus exierit vel pertinet que ad vestram respiciunt functionem. Pro eo quia tu Vuido venerabillis abbas de iure vestre ecclesie dedisti nobis quasi per concambium idest medietatem qui vocatur de ➚ in perpetuum et pro predicta curte Ostulatus, quam meus antecessor Etribertus per hypothecham dedit quibusdam hominibus a quibus predictam pecuniam accepit, quibus ego illam nunc reddere debeo idest Vuidoni comiti et Iohanni de Alberto genero eius Ferrariensibus. Que igitur omnia locamemorata sub tali videlicet ratione concedimus et confirmamus tibi pro remedio anime mee meorumque successorum et per te in tuo venerabili monasterio in perpetuum Sancte Marie que vocatur in Pomposia Vuido karissime pater, quatinus omnibus diebus vite mee universi fratres qui sunt vel qui per tempora fuerint per singulas edomadas missam unam solempniter pro peccatis meis cantent et expleta similiter unaquaque ora salmum unum idest «Beatus qui intelegit super egenum et pauperem»; in die vero depositionis mee quot ibi presbiteri fuerint omni anno unusquisque pro delictis meis tres missas concinant et salteria singula qui presbiteri officium non habent similiter dicant. Et insuper precipimus ut pro predicta plebe una cum curte integra et pro medietate piscarie ➚ necnon pro omnibus rebus illis sicut in ista confirmatione precepti continet pensionem omni annualiter in festivitate sancti Apolenaris solvere debeatis nobis nostrisque successoribus vel sancte nostre Ravennatis Ecclesie actoribus . Si quis vero tam nostri successores quam quevis maior aut minor persona contra huius nostre donationis precepti seriem quicquam aliter agere presumpserit et prefata loca ad ipsum monasterium pertinentia a iure et dominio regularium monachorum qui per tempora fuerint in tuo venerabili templo beata Mater et virgo quovis tempore per quemlibet ut dictum est contractum alienaverit vel municiones innovaverint suscipiat indisolubile anathematis vinculum trecentorum decem et octo sanctorum patrum Niceni concilio atque cum Iuda Scariothis Iesu Christi domini nostri traditore cumpar existat et cum antico oste condemnetur a diabolo et abitaculo iustorum privetur eterno et nullo modo in memoriam veniat apud Deum. His qui a tuo venerabili templo hec omnia que a me tibi oblata, disposita atque commutata sunt beata Virgo alienare aut subripere ut supra diximus atemtaverit ea que ex tuis propriis muneribus a limina tua tibi deservientium regularium monachorum perenniter tribuimus possidendam. Quamobrem enixa prece deposco ut mihi tuo inutili famulo licet immerito actamen qui pro summo desiderio cordis prelibata munuscula amoris studio tibi donare disposui veri luminis Mater queso quatinus digneris osecrationibus obtinere aput Filium tuum ut abolitis scelerum meorum vinculis eterne vite participem efficiat. Quam etiam preceptionis ac voluntarie nostre largietatis et commutationis paginam Gerardo notario sancte nostre Ravennatis Ecclesie scribendam iubentes precepimus et ut verius credatur subter manu propria ut perpetualiter maneat roborandam mandavimus. Ego Gebardus Dei gratia archiepiscopus hoc preceptum fieri mandavi et subscripsi. Ego Petrus archidiaconus sancte Ravennatis Ecclesie hoc preceptum consensi et subscripsi. Ego Iohannes archipresbiter sancte Ravennatis Ecclesie hoc preceptum consensi et subscripsi. Ego Aço diaconus sancte Ravennatis Ecclesie hec preceptum consensi et subscripsi. Ego Iohannes sancte Ravennatis Ecclesie subd(iaconus) huic preceptioni consensi et subscripsi. Ego Vitalis sancte Ravennatis Ecclesie subdiaconus hoc preceptum consensi et subscripsi. Ego Dominicus presbiter et prepositus canonice sancte Ravennatis Ecclesie hoc preceptioni consensi et subscripsi. Ego Iohannes presbiter et primicerius sancte Ravennatis Ecclesie hoc preceptum consensi et subscripsi. Ego Andreas presbiter et cantor sancte Ravennatis Ecclesie hoc preceptum consensi et subscripsi.
Keywords: abbots, aqueducts, churches, clusae/gates, confinia, curtes, houses, mansi, monasteries, monks, plebs, ports, price, priests, rent in money, walls.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 325-330, n. 150.