Lucca, Archivio Storico Diocesano, Archivio Capitolare, Diplomatico, Priv., CC 1

Title: Lucca, Archivio Storico Diocesano, Archivio Capitolare, Diplomatico, Priv., CC 1
Document number: 553
Author(s): Paolo Tomei (file creation on 2021-04-24); Paolo Tomei (last change on 2021-04-24)
Record source: Original document
Document type: Littera/mandatum
Document tradition: Original
Fiscal property: Yes

Date: 889 May 27 - 915 August 17

Show/hide in the text:

† Divine gratiȩ munere et superne virtutis auxilio faucibus demonice potestatis eruti, ut nos misericors Deus aeternȩ patriȩ gaudiis faciat coheredes, sedulis ammonitionibus crebrisque preceptis | informat. Unde est illud: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego vos requiescere faciam. Ut ne quis de vi******* ad eum perveniendi vel qualiter ab eo recipiendi esse facultas dubitaret quod promisit, ipse | certam ostendit formulam cum dixit: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis. Sed tamen hoc idem quod docuit signiter quis agire, ortatur ipse alibi cum dicit: Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam. Hanc vocem | [scilicet] ita omnes debemus frequentissime meditare, quatenus semper pre oculis mentis habeatur. Oportet denique singulis, qui se omnipotentis misericordia huius mundi divitiis vel quibuscumque temporalibus adiumentis noverint | [conso]latos, ex his quibus accepit ab eo quantumlibet illi conferre cum gratiarum actione, a quo sibi nescit cuncta quȩ habet concessa, quia regnum Dei tanti valet quantum habet; quo ut credi possimus dominicis | [instr]uimur documentis, qui mulierem duo minuta devote offerentem plus ceteris omnibus offerentibus ***************. Unde ego in Dei nomine Adelbertusmarquis/duke, gratia Dei marchiomarquis/duke, obtimum dux[i] | pro animȩ meȩ remedium, ordinavi atque confirmavi per hanc paginam offersionis, offero atque concedo Deo omnipotenti et sancti Martini confessoris et sancti Reguli martyriscollegiate churches decimam portionemdecima de o[mnibus] | frugibus seu nutriminibus quas habere visus sum in comitatu LucenseESTATE: comitatus; KEYWORD: comitatus, nominatim curtecurtes, fiscal property, object, residential quȩ vocitatur LucaESTATE: curtes, fiscal property, object, residential, decima; PLACE: curtes, fiscal property, object, residential, comitatus, decima, collegiate churches, BrancaloESTATE: curtes, decima, fiscal property, object, residential; PLACE: curtes, decima, fiscal property, object, residential, CarfagnanaESTATE: curtes, decima, fiscal property, object, residential; PLACE: curtes, decima, fiscal property, object, residential, PesciaESTATE: curtes, decima, fiscal property, object, residential; PLACE: curtes, decima, fiscal property, object, residential, Sancto GenesioESTATE: curtes, decima, fiscal property, object, residential; PLACE: curtes, decima, fiscal property, object, residential. De istis predictis curt[is, sicut] | superius legitur, de decimam portionem ȩcclesiamcollegiate churches Sancti Martini et Sancti Reguli investivimus ut, usque in finem seculi, habeat, teneat et secundum canonicam auctoritatem possideat et ut canon[ici] | qui ibi ordinati sunt vel in antea esse debent, faciant ex ea quicquid illis congruum vel aptum videtur. Si quis hanc paginam nostrȩ offersionis seu investitionis per quolibet modo frangere vel violare | temptaverit, sciat se excommunicatum et anathematizatum a Deo patre omnipotente et a beatissima virgine Maria et a beato Iohanne Baptista et a beato Petro apostolorum principe et a sede sancta apostolicȩ | catholica, quod nec vivus penitentiam agat, nec mortuus sepultura capiat, sed cum Iuda proditore nostri creatoris portionem habeat. Insuper notum sit omnibus nostris castaldionibusgastaldus/vicegastaldus, presentibus | scilicet ac futuris, esse volumus, quatenus nos, Dei pro timore animȩque nostrȩ remedium, decimam de suprascriptis curtis, ut supra legitur, Deo omnipotenti et sancti Martini et sancti Reguli concessimus, precipiendo precipimus | ut, dehinc in antea, nullus castaldius neque ulla persona ab aliquo castaldio missa, predicta decima de iam memoratis curtis subtraere vel contempnere presumat. Si quis hȩc non observaverit, sciat se, ut superius legitur, excommunicatum et insuper componere auri obtimi bisantios mille, medietatem camere nostrȩ et medietatem predictis | canonicis qui ibi ordinati vel constituti sunt. Et ut verius credatur et ab omnibus hominibus observetur, sigillum nostrum imprimere iussimus. † Adelbertus marhio subscripsi. (SID).

Keywords: collegiate churches, comitatus, curtes, decima, fiscal property, gastaldus/vicegastaldus, marquis/duke, object, residential.

Editions and document summaries: MDL, 5/3, n. 1173, pp. 93-94; RCLu, 1, n. 3, pp. 3-4; Tomei 2019b, pp. 142-146.

Bibliography: Tomei 2019b.

Commentary

Donazione in forma di mandato. Note dorsali XIII sec.: offertio Adelberti marchionis in Garfagnana, Brancalo et aliis locis; viri Berte regalis. Nota dorsale XV sec.: decima frugum et caetera quae reliquit ecclesie beati Martini Adalbertus dux et marchio vir Berte regalis in comitatu Lucense videlicet in curte que dicitur Luca, Branchalo, Carfagnana, Pescia, Sancto Genesio, annus non est scriptus. La pergamena, di formato rettangolare, è di grandi dimensioni. Nella parte inferiore resta la traccia del grande sigillo cereo circolare, oggi perduto. La scrittura, vergata parallelamente al lato minore del supporto scrittorio, è una minuscola diplomatica con tratti cancellereschi.