(…) In nomine Sancte et individue Trinitatis. ➚ divina favente clementia Langobardorum gentis . Nostras ad Deum tendere preces confidimus, si dignas petitiones nostrorum fidelium non contemnimus et eosdem fideles nostro beneficio nobis fore credimus fideliores et in nostro servitio promptiores et ceteros ea que benefecerimus arbitratos fidelius nostris obedire preceptis. Idcirco domne ➚ hic memorate genetricis nostre concedimus vobis Sergio et Iohanni germanis filiis quondam Maraldi integram cum arbusto foris hac civitate in loco Mitiliano ubi ➚ dicitur pertinente nostro sacro palatio et eam retinet sellecta vidua que fuerat uxor Iohanni Zito de eodem loco havitatore. et integras omnes res quas Petrus filius quondam Leonis Greci habuit in suprascripto loco Mitiliano et per fines et vocabula et pertinentia ipsius loci tam in montibus quam et in planis cum omnibus que intra ipsam terram et iamdictas res sunt cunctisque eius pertinentiis et cum bice de viis suis, eo quod ipsi Petrus foris provincia fugere temtavit , ea ratione ut totum et integrum illud quod vobis, sicut suprascriptum est, concedimus, semper sit in potestate vestra et heredum vestrorum. et liceat vos et vestri heredes de eo facere quod volueritis. et neque a nostris iudicibus, comitibus, castaldeis, neque a quibuscumque actoribus nostre reipublice quolibet tempore vos et vestri heredes habeatis ex hoc quod vobis, sicut suprascriptum est, concedimus, aliquam contrarietatem, set in perpetuum illud vos et vestri heredes securiter habeatis et faciatis ex eo quod volueritis. Textum vero huius concessionis scribere precepimus te ➚ et suprascripti nostri sacri palatii, anno nobis a deo concessi principatus sextodecimo, mense decembri, concurrente indictione undecima.
Keywords: allocation to individuals, clergy/religious persons, confiscation, fiscal property, function, inflow, intercessory, landed possessions, mention, object, outflow, princeps, principissa, property of criminals/political traitors, redistributive, textual occurrence, writer.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, VIII, 1358, pp. 254-255 (source of the text reproduced here). Document summaries: .
Bibliography: Taviani Carozzi 1991, II, p. 1148.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/C4E2BBB15998F221C1257364004B98BD!opendocument&vs=DPR