+ IN NOMINE SANCTĘ et INDIVIDUE TRINITATIS. ➚ divina favente clementia Langobardorum gentis . Nostras ad Deum tendere preces confidimus, si dignas petitjones nostrorum fidelium non contempnimus et eosdem fideles nostro beneficio nobis fore credimus fideliores et in nostro servitjo promptjores et ceteros ea que benefecerimus arbitratos fidelius nostris obedire preceptis. Idcirco, domne ➚ karissime genitricis nostre concedimus et confirmamus ➚ dilecto parenti nostro, filio quondam Landemarii comitis, omnes et et res stabiles quas possedistis et dominastis sub tempore domni ➚ et genitoris nostri, tam intra hanc civitatem quam et foris et vobis Gaite et Marie, filie quondam ➚ comitis, qui fuit germanus tibi Ederrado, dilectis parentibus nostris, concedimus et confirmamus omnes et et res stabiles quas similiter vos et ipse genitor vester possedistis et dominastis tempore ipsius genitoris nostri tam intra hanc ➚ quam et foris. Iam dictas vero terras et casas et res, sicut superius legitur, vobis Ederrado et Gaite et Marie in iam dicta ratjone concedimus et confirmamus cum omnibus que intra eas sunt cunctisque earum pertinentjis et cum vice de plateis et viis et anditis earum et cum muniminibus omnibus ex eo continentibus. Ea ratjone ut integra suprascripta concessio et confirmatjo, ut superius legitur, semper sit in potestate vestra quemammodum vobis concessimus et confirmavimus et heredum vestrorum, et vos et vestri heredes licentiam habeatis ex eis facere quod volueritis et neque a nostris iudicibus, comitibus, castaldeis neque a quibuscumque actoribus rei puplice quolivet tempore vos et vestri heredes habeatis ex hoc quod vobis, ut suprascriptum est, concedimus et confirmamus, aliquam contrarietatem, sed in perpetuum illud securiter habeatis et ex eo in iam dicta r[atjo]ne quod volueritis faciatis. Textum vero harum concessionum et confirmatjonum scribere precepimus te ➚ et nostri sacri palatij. Anno nobis a Deo concessi principatus nono decimo, MENSE IULIO, CONCURRENTE INDICTIONE TERCIA DECIMA. (SI D)
Keywords: allocation to individuals, cities, clergy/religious persons, fiscal property, function, houses, intercessory, landed possessions, marquis/duke, object, outflow, princeps, principissa, redistributive, writer.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, VIII, 1309, p. 139; De Donato 1958-1959, pp. 178-179, tav. 27 (source of the text reproduced here). Document summaries: Voigt 1902, n. 119; API, XV/63, tav. 27.
Bibliography: API, XV/63, tav. 27; Taviani Carozzi 1991, II, p. 1149.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/E817BDD53918A5D1C125735E0037BED3!opendocument&vs=DPR