+ In nomine domini Dei salvatoris Iesu Christi. Regnante domno Lodoyco imperatore agusto, anno adeo propitio eius imperii vicesimo, mense novembris, secunda indictione. Ego ➚ divina gratia filius bone memorie Dauferi, divino auxilio me adiuvante, intus hanc ➚ a super ipsa fistula propinquo casa mea a fundamine usque ad culmen Dei edificavi in honore et vocabulo beati ➚ confessoris domini nostri Iesu Christi. Nunc autem quoque dominus largitus est michi ipsius ecclesie per hanc offertionem devote mentis offerre desidero, unde credimus ad Dei omnipotentis misericordiam pervenire. Primum quidem offero ipsius ecclesie ad deserviendum et laudem domini reddendum pueros hos, qui subter legitur: hi sunt nomina eorum, Iohannes diaconus filius Ursiperti de Valentino, et alius Iohannes subdiaconus filius Leonis, Liusprandus subdiaconus de Liburie filius Liuperti, Emepertus clericus filius Sindeperti, Ursus filius Mauri de Saltu, Lupus clericus quem datum habui da filii Aunefrit, et Amipertus clericus de Liburie filius Carunci. In simul et de rebus meis ibi obtuli, que subter legitur, idest terram per circuitum ipsius ecclesie et case, qualiter modo edificate sunt cum curte sua, et terra baciva a super ipsa ecclesia uno teniente, que habet fines da subtus erga pariete de ipso viridario nostro duos pedes ab eodem pariete cessante, et perexiente in platea que deducit ad portam de Rispizzii; abinde saliente a capite de ipsa casa, quod Gualpertus servus noster ibi edificavit per latere erga ipsa via, que deducit ad casa de rotense, et ceteris qui illuc habitant, quomodo ipse terminus discernit, et saliente sub casa de filii Auderami, et revolvente per ipsa via et saliente usque sub casa Filiperti filii Felessuni, qualiter modo case nostre ibi edificate sunt et sepe erga ipsa via et ferolatum factum est, et de superna parte da ipso monte fine idem anditus a casa ipsius Filiperti et Madelmi filii Donadei et Gaudiosi, et Lamfrit filii Laduli, sicut et inde sepe discernit et ferolatum factum fuit; de alio vero latere discedendo sub ipso andito a casa ipsius Lamfridi, quomodo modo ibi sepe est, et derictum in ipso pariete que nos misimus retro ipsa absida de ipsa ecclesia Sancti Maximi, et inde qualiter ipse pariete edificata est per derictum descendente usque in ipsa priore fine de ipso pariete, qui venit da ipso viridario nostro a super ipsa fistula cessante, inde duo pedes. Infra has autem fines in integrum illam cum sue et cum ipso pariete retro ipsa absida in ipsa ecclesia offerui; illa vero terram et vacive et cum edificio suo, qui est da ista parte de ipso pariete, qui retro ipsa absida est, in nostra vel de nostris heredibus reservavimus potestate; introitum quidem habeat ipsa ecclesia et sacerdotes illius da parte ipsa de ipsa platea, ubi ipsi cancelli positi sunt, et nos et nostris heredibus liceat introire in ipsa ecclesia da ista parte de ipsa casa nostra, ubi ipse anditus modo est usque ad ipsa regiam, que in ipsa ecclesia edificata est in ipsa subdita subtana de ipsa ecclesia, ubi altario in onore Sancti Bartholomei apostoli edificatum est. Simulque et per villis offerimus ibique terram, que appellatur da Pandula, ad ipse quertie capientem seminationem modiorum quatuor, est ibi arbustum vitatum. Alia pecia ad Ayra moderasu. Alia terra da Lapesone de modiis duo que est casattina. Alia terra, que nominatur da Rosola modiorum duodecim, et est arbusto et castanetum et quertietum, seu avellanietum. Alia terra, que nominatur casa Maurose et alia terra, que fuit da Domninu que est arbusto vitatu modio uno, sunt in simul seminatione de fasuli modia viginti et est circo casa Amabile, quam et integrum ipso casale de casa Amabile uno teniente, quantum modo ibidem habeo, aut in antea ibi adquisiero cum ipso servu nostrum nomine Palumbu cum uxore et filiis et filiabus et pertinentia sua, quod mihi dedit Leo de Alexandria: hec omnia est in finibus ➚; in simul et integram rem illam, que est in locum qui vocatur ➚ Salernitane fine, qui discernit inter hec rebus et rebus que fuit Alerissi. infra iste fines in integrum cum ipsa casa, que intus hanc posita est, cum omnia infra se habentibus ibique obtulit et quantum ibi adhuc paravero, et insuper ista offertio offertum permaneat; quam et si Dei vocatio michi evenerit ubique et aliter modo de rebus mea non pareat iudicatum, per istam offertionem volumus atque statuimus, ut pro salutis anime mee eveniat integram portionem meam de rebus substantiis meis per diversis locis in prefata ecclesia Sancti Maximi, que ad filii nostri reliquimus, ut talem portionem inde percipiant rectores ipsius ecclesie in possessione ipsius ecclesie, quale unus de meis filiis absque , qui continunt in ipsa mea portione, quod volumus ut liberi vadant pro salutis anime nostre, qui habuerint cispite cum suo cispite, et qui cispite non habuerint, sufficiant illis libertate sua: tali ordine suprascripte nostre ecclesie Sancti Maximi ea que prelegitur omnia offeruit, ut ex ea semper ibi ospitium et elemosina esset debeat per paupere et vidue ac debiles per sacerdote illo, que ego ibi ordinavero. Et post defunctionem nostram licentiam habeant heredes nostris ibi ordinationem facere post obitum illorum sacerdotum, que nos ibi reliquerimus ordinati; nam non quod filii aut heredes mea inde aliquid tollere aut subtrahere possit aut cuilibet per quamcumque rationem dandi aut alienandi, nisi tantum ut ordinationem ibi faciat de sacerdote, qui bonum habeat testimonium, ut semper ibi elemosina et ospitium esse debeat de debiles et pauperibus et viduis pro mee salutis anime. Et si pontifex huius Salernitane sedis ecclesie ista nostra ecclesia legibus advincere potuerit, volo enim, ut tantum ipsa ecclesiam cum suis parietibus habeat; nam nullam aliud, quod supra legitur quod ibi modo dedimus aut in antea dederimus, set neque anditus ibi ad ingrediendum habeat, set tantum ospitium elemosinarum fiat inde semper adimpletum de omnia, que ibi modo dedimus aut in antea dederimus. Et si heredes nostri hoc non adimpleverint, aut si inde aliquid subtraxerint, vel si a parte palatii illorum fuerit contratum aut tultum, volo, ut veniat in potestate abbatis ➚, qui in illis diebus fuerit ecclesia ipsa cum omnia, quod supra legitur, tantum ad ordinationem ibi faciendum de sacerdote bonam famam habente, qualiter semper elemosina et ospitium, qui supra legitur, adimpletum fiat; nam non quod exinde subtrahere aliquid possit neque in vicaria dandum vel per quodlibet ingenium, quomodo homo cogitare potuerit, tollendum aut dandum. Et si abbas monasterii Sancti Benedicti ea, que supra legitur, non adimpleverit et aliquid inde tollere aut minuare presumpserit, volo enim, ut in ea ratione, quomodo superius legitur, eveniat in potestate abbatis qui in die illo fuerit ➚, ut ipse ibi ordinent, qualiter superius legitur, bonum sacerdotem qui, ut supra dictum est, adimplere debeat; nam non quod aliquid exinde subtrahere, aut minuare per quamcumque rationem possit. Et si abbas ipsius monasterii hec non adimpleverit, vel si aliquid inde minuaverit per quemcumque modo, tunc in integrum omnia, que supra legitur, revertantur in proprietate ad heredibus meis ad dominandum vel ordinandum, sicut propria sua rebus; nam non ut et ipsi possit ex illa rebus per quencumque modo dare cuicumque aut alienare, nisi semper per ipsorum ordinationem ista merces se adimpleatur, ut fiat inde ospitium et elemosinam, sicut dudum legitur. Nam si pro alio modo heredes mei ea, quod superius legitur, removere quesierint aut contrare presumpserint, vel si exinde alicui dare presumpserit per quodlibet modo, illud quod datum paruerit sit diruptum et permaneant, sicut superius legitur. Et si contigerit, ut veniant ista ecclesia in ordinatione de predicta venerabilia loca per neglegentia de meis heredibus, si observare contempseris ea que illis statuimus, et dum ipsa venerabilia loca si sic observaverint, sicut supra nos precepimus et ordinavimus, de ipsa ecclesia et de eius rebus heredes mei non possit inde aliquid subtrahere aut minuare, nisi plicentur secum abbates illo qui fuerit ad ordinandum ibi sacerdotem, qui adimpleatur suprascripta nostra precepta; et si amplius inde contrare presumpseris aut tollere quesierint, iam nullam ibi habeat potestatem ordinandi aut dominandi, et ubi illorum scriptum iste per duobus aut tribus vicem ante iudicem puplicum ostensum et relectum fuerit et in antea inde perseveraverit causandum, , in cuius in illis diebus fuerit dominatio. Et in antea inde taciti maneant an expositum, ne forte agatur custodibus suprascripte venerabilia loca ea que nos super detestabimus, ut illos perdere debeas et revertantur ad meis heredibus: si factum fuerit, sicut supra legitur, ista fiat, et omnes laborationes que adhuc fecerimus, quantum est infra iste fines erga ipsa ecclesia, in prefata ecclesia permaneat prior: hec omnia, que supra legitur, iudicavi, ut dum ego qui supra Guayferius evixero, in mea sint potestate omnia faciendum quod voluero et in aliis modis iudicandi, qualiter michi placuerit, et quod in aliis modis per quamcumque rationem exinde iudicavero, stabilis et firmum permaneat. Nam si aliter a nobis iudicatum non fuerit, predicta omnia cum fines et viis sui in ipsa ecclesia permaneat. Quam et huic confirmo, ut si toti filii nostri absque filios vel filias de legitime sue uxori defuncti fuerint et rebus, que illorum reliquerimus, iniudicatum reliquerint, omnis enim illa rebus absque servis et ancillis pro illorum et nostre salutis anime eveniat in ista ecclesia Sancti Maximi; servis vero et ancillis cum sua pertinentiam qui habuerit, vadant liberi, et qui non habuerit, habeat libertate sua; et hoc tinore te ➚ sic scribere rogavi, ut hec offertio michi reddas, ut ex ea faciat quod michi placuerit. Actu ➚ mense et indictione suprascripta. + Ego teste sum. + Ego me supscripsi. + Ego me subscripsi. + Ego filio Beroni me subscripsi. + Ego me subscripsi. + Ego . + Ego filius Alays teste subscripsi. + Ego me subscripsi. + Ego teste sum. + Ego teste sunt. + Ego .
Keywords: churches, cities, gastaldus/vicegastaldus, houses, landed possessions, monasteries, notary, penalty, princeps, slave, witness.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, I, 64, pp. 79-84 (source of the text reproduced here). Document summaries: Schipa 1887 [1968]*, n. 7, pp. 195-196 [250-251]*.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/53A8054825297648C125723F0056FDA8!opendocument&vs=DPR