Im nomine Domini. Quadragesimo secundo anno principatus domni nostri Gisolfi gloriosi principis, mense iunius, secunda indictione. Ego superius dictus ➚ dibina protegente clementia , sicut mihi congruum est, pro mangna fidelitate et optimo serbitio quod tu ➚ filius ➚ et ➚ filius ➚ nepotes mei mihi fecistis, propterea per anc cartulam dono adque ad semper abendum concedo et confirmo vobis aliquantum de rebus nostra, quam abemus ulter flubio ➚ per as : ab orientis fine sicut decurrit aqua, que dicitur Pedocclosa: ab occidente fine bia que descendit ad mare: a septemtrionalis namque fine bia que venit a ponte predicti fluminis, ubi residentes fuit quidam strati serbum noster et quomo trabersat predicta Pedoclosa: a meridie vero fine bia, que badit circa mare. ec vero rebus per supradicte fina totum et integra cum bice de biis suis et cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis trasactibus et a funditus illut vobis nominatis Guaimari et Guaiferi donabi, unde nullam mihi aut uxori mee, vel cuiquam hominibus, aut in quabis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortiones, set inclitum, qualiter superius dictum est, vobis concessimus et confirmabimus ad securiter et firmiter post meum obbitum vos et vestris eredibus inclitum illut abendum, possidendum, dominandum, et omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni contrarietate vel requisitione de meis heredibus, seu de partibus uxoris mee aut cuiuscumque hominibus. Unde pro confirmandam et stabiliscendam ac mea donatione super ipsam optimam vestram fidelitatem, et maxima serbitia, iusta legem a vos exinde recepimus maniciones pario unum. finitoque nostra donatione per subsceptum launegilt, ea quidem ratione obligo me ego superius dictus Gisolfus domini misericordia princeps et meos heredes, omni tempore antistandum et defensandum vobis supra nominatis guaimari et Guaiferi nepotibus nostris quam et ad vestris eredibus inclita supradicta nostra donatione, qualiter superius dictum est, a partibus uxoris mee et ab omnibus ominibus omnique partibus. et si taliter, ut superius dictum est. illut vobis non defensaberimus, vel si nos ipsis forsitans per quabis modis aut ingenium illud vel exinde vobis tollere aut contrare seu remobere quesierimus, ante omnia questio et causatio nostra modis omnibus sit exinde tacita et bacua, vobis vestrisque heredibus ego et meos heredes componere promictimus et obligamus, et per inbitis illut vobis defensemus et adimpleamus omnia, qualiter superius legitur. quocumque enim tempore vos supra nominati guaimarius et guaiferius, aut eredes vestri volueritis per vos ipsis exinde auctores et defensores, potestatem vobis dedimus et licentiam nostra bice cum omnis monimen et rationes que exinde habere potueritis, in omnibus inde agere et perficere, quomodo aut qualiter volueritis et per vos ipsis inde exet auctores et defensores; oc tantum, ut diebus vite mee qui supra gisolfi frugium ex ipsa rebus ad meam manead potestatem, et post meum obitum integram omnia, quomodo et qualiter superius legitur, ad vestra vestrorumque heredum manead potestate, ut superius dictum est. Et tali ordine tibi ➚ scribere precepimus in sacro nostro ➚. Ego . Ego . Ego .
Keywords: confinia, meritum/launechild, notary, penalty, princeps, witness.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, II, 368, pp. 209-210 (source of the text reproduced here). Document summaries: Schipa 1887 [1968]*, n. 24, pp. 748-749 [255-256]*.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/24632465FBC60C92C1257332002CD1D4!opendocument&vs=DPR