In nomine Domini. Quadragesimo secundo anno principatus domni nostri Gisolfi gloriosi principis, et primo anno principatus domne Gemme gloriose principise uxoris eius, et domni Paldolfi optato filio eorum, mense december, tertia indictione. Nos superius dictus ➚ domini gratia filius vone recordationis domni ➚ olim , quam ego supradicta ➚ domini gratia uxor supradicti domni Gisolfi excellentissimi principis, clarefacimus, quoniam mihi supradicti Gisolfi e xuccessione a pars supradicti domni Guaimarii gloriosi principis genitor meus pertinentes est mihi abere cum et cannietis uno teniente ulter ➚ in plaiu de monte qui dicitur Betranu propinquo anc cibitatem, et congruum est nobis viri et uxori illut donare ➚ dilecto nepoti nostro filius quondam ➚ . tamen ego supradicta Gemma domini gratia principissa per consensum et volumtate supradicti domni Gisolfi gloriosi principis viri mei, in cuius mundium me subiacere palamfacio, nos autem suprascripti vir et uxor, sicut nobis congruum est, unanimiter parique consensu per hanc cartulam donabimus, adque ad semper abendum confirmabimus tibi iamdicti Guaiferi cuncta et inclita terra cum binea deserta et cannieta uno teniente : a par meridie fine Petri castaldi, qui Cristalus vocat, et Azzoni nepoti eius, quem nos supradicto Cristalli et a genitori ipsius Azzoni per vicaria datum abuimus, et exiente in terra cum cannietum tuaque Guaiferi, et per ipsa fine tua pergente et coniungente in bia comvenzaria, qui deducit intro ista curte, sicut per tota ista fine limite discernit, et per ista fine sunt passi nonaginta duo: a pars orientis fine ipsa bia comvenzaria et fine episcopio Salernitano, et per ipsa fine de ipso episcopio ascendente per plaio de ipsum monte et coniungente ad fine nostra, sicut per ista fine limite discernit, et sunt per tota ista fine passi centum sidecim: a pars septemtrionis fine nostra, et per ipsa fine nostra pergente et coniungente ad fine de heredes ➚ filii ➚, sicut per tota ista fine limite discernit, est per ista fine passi octoaginta ses: a partibus occidentis fine de heredes ipsius Petri, et descendente per fine tuaque Guaiferii et coniungente in suprascripta priore fines, sicut per tota ista fine limite et sabuci discernit, et per tota ista fine passi centum quadraginta unum, totum mensuratum ad iusto passum homini. ec vero res per suprascripte finis cum omnia intra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua trasactibus nomine et a funditus illut tibi iamdicto Guaiferi donabimus, unde nullam aut cuiquam hominibus vel in quabis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem; set, sicut dictum est, inclitum illut tibi donabimus ad securiter ac firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni nostra nostrorumque heredibus contrarietate vel requisitione aut cuiquam hominibus. unde pro oc donum firmandum … a vos communiter exinde recepimus mantellum unum: finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione, per vona comvenientia obligamus nos qui supra Gisolfus et Gemma domini gratia principis et nostris eredibus amodo et semper suprascripta nostra donatione, ut supradictum est, vobis vestrisque heredibus antistemus et defensemus da illi hominibus et a partibus, cui per nos illut vel exinde datum aut obligatum paruerit, vel qui pro nostris partibus vobis exinde emiserit quodcumque causationes. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaberimus, aut si nos nostrisque eredibus quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illut vel exinde vobis vestrisque eredibus tollere aut contrare, vel aliquas causationes vobis exinde preposuerimus, tuc primum omnium questio et causatio nostra modis omnibus sit exinde tacita et bacua, et ad compositione siamus nos nostrisque eredibus obligati ad componendum vobis vestrisque eredibus , et, sicut dictum est, per inbitis illut vobis defensemus; de alii vero hominibus licentiam et potestatem abeatis, cum quale monimen et rationem inde abere potueritis, bice nostra in omnibus inde causare et finem facere, et eos vobis defensare. Et tibi ➚ scribere precepimus. Actum sacro nostro ➚. Ego . Ego . Ego me subscripsi. Ego .
Keywords: confinia, count, landed possessions, meritum/launechild, notary, penalty, princeps, principissa, size, wine, witness.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, II, 368, pp. 207-209 (source of the text reproduced here). Document summaries: Schipa 1887 [1968]*, n. 25, pp. 749 [256]*.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/24632465FBC60C92C1257332002CD1D4!opendocument&vs=DPR