+ In nomine Domini. Septimo anno principatus domni nostri Iohanni et secundo anno principatus domni Guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense aprelis, tertia indictione. Ego superius dictus ➚ Domini gratia quam et ego ➚ Domini gratia qui sumus amboque vir et uxor, clarefacimus, quoniam a nobo fundamine construximus ecclesia vocabulum ➚ in terra nostram de intus ec inter muro et muricino, quod ego iamdicta principissa paratum abeo a Friderisi comes filio Radoaldi et ipsius Friderisi datum fuit a pars ➚, qui situm est intus anc ➚ civitatem ad ortum magnum. Nunc autem compulsi sumus Dei omnipotentis misericordiam, ut de rebus nostra Deo et in prefatam sancta ecclesia optuleremus; et ideo nos superius nominati Iohannes et Sikelgaita Domini gratia principissa, sicut nobis congruum est per anc cartulam nostre voluntatis, tamen ego Sikelgaita Domini gratia principissa per consensum et volumtate supradicti domni Iohanni gloriosi principi viro meus et una cum illum, in cuius mundium me palamfacio esse, pro Christi et salbatori nostro misericordia, quam et pro remedium salutis anime nostre, optulimus Deo et in prefatam ecclesia Sancte Marie primis omnium terra ipsa in qua constructa est, et terra bacua qui ante ipsa ecclesia est usque medio labinario qui exie per defusurio de ipso muro. Ideo, sicut diximus, illut in eadem ecclesia optulimus, qualiter illut paratum abeo ab ipso Friderisi comes et qualiter ipse Friderisi illut tultum abuit a pars monasterii Sancte Marie et Sancti Benedicti, velut ipse scriptionibus continunt; seu et optulimus ibidem alia cum qui edificata est frabita qui est fronte de palatio vetere, quod retinet Dauferi filius Petri comitis, quod paratum abemus a Guaiferio filio Madelmi. Ideo, qualiter illut paratum abemus ab ipso Guaiferio, sic inclitum illut in eadem ecclesia optulimus; Seu et optulimus in eandem ecclesia nostra de locum ➚ quod paratum abemus da Petrus filio Truppoaldi qui vocabit Capistrellum, et cum medietate ipsa ➚ qui in eodem loco constructa est, et cum medietate rebus pertinentem ipsius ecclesie Sancti Eustasii, quam et cum aliam de heode loco Liciniano qui est a super bia Campanina, et quantum in ipso montem de eodem loco Liciniano ab ipso Petrus paratam abeo, seu et quantum ab ipso Petrus paratum abemus in locum Sepi et in Aucilianum, et Lauritum, et Cerra, et ubicumque de ipsa rebus predicti Petri fuerit inventus de quantum nos ab ipso Petrus paratum abemus, scepto casa de intus hec civitatem, totum funditus, qualiter illut paratum abuimus, eos in eandem sancta ecclesia optulimus; Seu et offeruimus in eadem sanctam ecclesiam una de cum quod paratam abemus da Truppoaldus filio domni Petri episcopi qui est in ➚, cum cannietum et salicetum, qualiter illos paratum abemus; Similiter et nostra de locum ➚ quod paratam abemus da Iaquintus sculdais filio Petri, qui est terra cum arbustis et , quam et due alie pecie de cum arbusto et et de quantum quantoque ab ipso Iaquinto paratum abemus in eodem loco Muntorum, totum funditus, sicut diximus, illut in predicta ecclesia offeruimus. Similiter et offeruimus ibidem alia nostra quod paratam abemus in locum ➚, quam et alia nostra quod paratam abemus da heredes de hominibus qui bocabat Cacainsancti, qui est in locum Apus Monte; Seu et alia nostra in eodem loco ➚ quod paratam abemus da Costantinus filio Tofilati, vel ubicumque in eodem loco de ipsa rebus quod ab ipso Constantino paratam abemus, inbentus fuerit; Seu et quantum paratum abemus da vocabolum ➚ et de vocabolum ➚, que edificata est in eodem loco Apus Monte propinquo ipso , cum rebus et pertinentiis suis que nunc exinde paratum abemus, vel quod in antea parare potuerimus, funditus illut in prefata ecclesia Sancte Marie, quod nos construximus, optulimus; Seu et offeruimus ibidem unum qui edificatum est in ➚ propinquo fuso quod paratu abemus da heredes Landoari, qualiter conciatum et edificatum est, cum ferraturia sua et cum vice de bia sua; seu et tertiam parte de unum quod paratum abeo da Garofalus presbiter, qui edificatum est in ➚, qualiter conciatum est, cum ferraturia et cum vice de bia sua inclita ipsa tertiam partem; et si amplius exinde parare potuerimus, illut in eadem ecclesia offeruimus; Seu et offeruimus ibidem unum , seu et , quam et offeruimus ibidem codices quem inferius declaramus: duobus liber comites, unum indifanario de die et unum de nocte, et alium ambrosianum, una omelia quadragintam et alia feriale, et unum collectarium qui abet de apocalipsin et de moralia iop, eptaticum unum et unum salomon, una moralia iop et dua questionaria, et gestarulum unum, et unum manule serico, et sestacem unum: hec omnis suprascripta rebus stavilem, et pannos sericos et calices, et patenes, et codicibus in eadem ecclesia Sancte Marie, que nos a nobo construximus fundamine, illut optulimus. tamen ipsa rebus stavilem ibi offeruimus cum omnis de ipsis rebus pertinentibus et cum vice de biis et anditis suis, qualiter illut paratum abuimus, cum omnibus suis pertinentiis sic inclitum illut in eandem sancta ecclesia offeruimus ad securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores easdem rebus abendum, quod superius diximus, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum, quod pars ipsius ecclesie placuerit, absque omni contrarietatem et requisitionem nostra qui supra principes et de nostros filios et heredes aut cuiquam hominibus. preter ipsum molinum de locum Lirini flubio, quod superius ibi offeruimus, non abeant potestatem pars ipsius ecclesie per quavis rationem vel umano ingenio illut dare seu thignare vel in qualibet partibus alienare, set semper permaneat in ipsa ecclesiam; et si partibus ipsias ecclesie per qualecumque rationem vel ingenio ipsum molinum cuilibet partibus dare presunpserit, presentaliter rebertar ad potestatem de nostros heredes, et ipsa heredes nostras per unc scriptio siant obligatas per omnes vices, quantos ipsos iam supradictos molinum datum paruerit et ad eorum potestatem pervenerit, easdem molinum in eandem ecclesia mittendum et reducendum sub eius dominium in iamdicta rationem. De qua nos supradicti Iohannes et Sikelgaita Domini gratia principes obligamus nostrosque filios et heredes; tamen ego supradicta mulier per consensum et volumtatem supradicti domni Iohanni gloriosi principi viro meus et una cum illum obligamus nos nostrique filiis et heredes amodo et semper antistandum et defensandum inclita supradicta nostram libationem, qualiter superius diximus, in predicta sancta ecclesia ab omnibus hominibus omnique partibus. preter, quando per se ipsos voluerint partibus ipsius ecclesie fieri autores et defensores, licentiam et potestatem abeant vice nostra in omnibus inde causare et finem facere, qualiter voluerint, et per se illut defensare; nam si nos iamdicti principes nostrosque filios et heredes quesierint partibus ipsius ecclesie abere autores et defensores, partibus ipsius ecclesie remittant ad nostram pctestatem omnis monimen de ipsis rebus stavilis pertinentis, quod modo ad defensionem ad partibus ipsius ecclesie pro ipsis rebus dedimus, et nos illos defensemus, sicut iam diximus, ab omnis homines omnique partibus. De qua nos Iohannes et Sikelgaita Domini gratia principes obligamus nos nostrique filiis et heredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare, et taliter omnia suprascripta non adimpleberimus ad partibus ipsius ecclesie, tunc per bonam obligamus nos nostrique filiis et heredes ad componendum ad partibus ipsius ecclesie ; et, sicut dictum est, omnia suprascripta in partibus ipsius ecclesie adimpleamus: tantummodo omnis suprascripta nostra offertionem in iamdicta ecclesia offeruimus tali ordinem, ut si qualibet partes surrexerit qui eandem sancta ecclesia a partes de nostros filios et heredes per legem veracem advincuta fuerint et de potestatem de nostros heredes per legem per qualibet ingenium tulta fuerit, ut non pareat in antea quod nostros heredes eandem ecclesia defensare potuerint, tunc potestatem abeant nostros filios et heredes eandem supradicta omnis rebus stavile et movilem, quod superius ibi offeruimus, illut exinde tollere, et sup suam potestatem rebocare, et ecclesia in alia rebus nostram construere, et omnis suprascripta rebus siant obligatos nostros filios et heredes per unc scriptum dandum in predicta ecclesia quod construxerint, in eo tinore, sicuti nos illos dedimus et pro nostre redenptionis anime offeruimus in ipsa ecclesia Sancte Marie quod modo construximus. quam et optulimus in eandem ecclesia una planeta serica cum lista de auro, et unum ammictum, et unum orario de serico, et uno facitergio maiore cum serico, et una zippa de serico, seu et unum manuale, nec non et decem capita de iumentem, et unum ammessarum, et quinquaginta capita de scurie, et quinquaginta oes, ad securiter ac firmiter pars ipsius ecclesie ec omnia suprascripta abendum et faciendum que voluerit per illo hordinem, sicut et ipso aliut quod superius ibi offeruimus, et sic per nostros heredes defensatos per supradictam obligationem. Et taliter scribere fecimus te ➚ . + Ego . + Ego . + Ego .
Keywords: chestnuts, churches, cities, convenientia, curtes, defensive elements, fruits/vegetables, houses, landed possessions, mills, monasteries, notary, parchment documents, penalty, princeps, rivers, silk, silver, walls, wine, witness.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, II, 425, pp. 297-300 (source of the text reproduced here). Document summaries: Schipa 1887 [1968]*, n. 31, p. 751 [257-258]*.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/429C193AE5FA17FBC1257333002D8BC6!opendocument&vs=DPR