+ In nomine Domini. Tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis, et duodecimo anno ducatus eius Amalphi et Sirrenti, et decimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni Gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense martio, quarta indictione. Dum coram presentia suprascripti domni nostri ➚ serenissimi et a Deo conservati et essemus nos Amatus et Ioannes iudices, et plurima suorum more solito circumadesset turba fidelium. Ipse domnus princeps et dux semper solitus placitum Deo exhibere famulatum, et cupidus in sanctis locis de rebus suis dare, per hanc cartulam dedit in ➚, que intra res suas, que sunt in finibus ➚, constructa est de suis campestribus, et cum que sunt propinque ipsi ecclesie, et ex omnibus partibus terris ipsius coniuncte, per mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis fine via et passi centum octoginta; a parte meridie est finis, sicut aliquantum vallitellum discernit, et passi centum; a parte orientis sunt passi centum octoginta et revolvit in ipsam partem orientis per vallonem passi septuaginta, et revolvit in parte septemtrionis passi octoginta sex; ab ipsa parte septemtrionis finis, sicut aliquantum vallone discernit et passi ducenti triginta cum omnibus que intra ipsas terras sunt cunctisque earum pertinentiis, et cum vice de ipsa via. Ea ratione, ut semper sint in potestate custodum ipsius ecclesiae, et ipsis terris utantur, fruantur et de usufructu earum faciant quod voluerint, et ipse domnus princeps et dux obligavit se et suos heredes semper defendere custodibus ipsius ecclesie suprascriptam dationem ab omnibus hominibus, quibus per ipsos domnum principi et ducem et illius heredes illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obligatum aut alienatum paruerit, et qui per illorum parte et dato quascumque causationes de eo ipsis custodibus iamdicte ecclesie preposuerint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse domnus princeps et dux et eius heredes ipsis custodibus iamdicte ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, obligavit se et suos heredes componere custodibus ipsius ecclesie ducentos . Et duas cartulas unius tenoris, hanc quam ipsi ecclesie emisit et alteram quam ipse domnus princeps retinet, te ➚ scrivere precepimus, qui interfuisti. + Ego qui supra ➚ . + Ego qui supra ➚ .
Keywords: churches, judge, landed possessions, marquis/duke, notary, penalty, princeps, wine.
Editions and document
summaries: Editions: Muratori 1738-1742, Dissertatio V, coll. 217-218; CDC, VII, 1151, p. 155 (source of the text reproduced here). Document summaries: Schipa 1887 [1968]*, n. 53, p. 761 [265-266]*.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/CEE8E67AA4570621C1257241004E7F8F!opendocument&vs=DPR