+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri ➚ gloriosi , mense maio, decima indictione. Dum in sacro ➚ palatio, coram presentia suprascripti domni nostri serenissimi et a Deo conserbati principis, essem ego Petrus iudex et plures more solito circa eum essent fideles, tunc ipse domnus princeps, inspirante sibi Deo, a quo bona cuncta procedunt, pro amore eiusdem domini et redemtoris nostri Iesu Christi et salutis anime sue et anime domni ➚ invictissimi et genitoris sui et per intercessionem domni ➚ ➚, quod conditum est foris hac Salernitana civitate in loco ➚, spiritualis patris et oratoris sui, sicut ei placuit, sua bona voluntate, per hanc cartulam optulit in ipso monasterio de rebus sue reipublice pertinentibus in finibus ➚ integram vocavulum ➚, que constructa est ubi ➚ dicitur, cum omnibus stabilibus in quibus ipsa ecclesia constructa est et eidem ecclesia pertinentes sunt, que sunt per fines quemammodum precepta ipsius ecclesiæ continunt: videlicet de una parte erga ipsi Staibani quomodo serra discernit et pergit rectum in locum ubi dicitur Cirasu; de alia parte ascendente per vallonem qui dicitur Scuru et rectum ascendente in serra que est in fine de terris quas tenuit Leo filius Constantini, et quomodo vadit per viam in aqua que dicitur de Turre, cum omnibus que intra ipsam ecclesiam et iamdictas res per iamdictas fines sunt cunctisque suis pertinentiis et qualiter usque nunc rectores ipsius ecclesie easdem res tenuerunt et cum vice de viis suis et cum omnibus muniminibus et rebus mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus. Ea ratione ut semper sint in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partium ipsius monasterii, et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et partem predicti monasterii de eis facere quod voluerint rationabiliter. Et ipse domnus princeps sua benignitate obligavit se et partem sue reipublice semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius monasterii integrum illiud quod in ipso monasterio sicut suprascriptum est optulit ab omnibus hominibus, et ipse domnus princeps tribuit ipsi domno abbati licentiam ut, quando ille et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illiud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si sicut superius scriptum est ipse domnus princeps et pars sue reipublice ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, sua voluntate ipse domnus princeps obligavit se et partem sue reipublice componere ipsi domno abbati et successoribus eius et parti ipsius monasterii et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi ➚ scribere precepi (S). + Ego qui supra ➚ (S).
Keywords: abbots, churches, convenientia, judge, marquis/duke, monasteries, notary, penalty, personal rank, princeps.
Editions and document
summaries: Editions: Guillaume 1877, Appendice, pp. IV-V; Codex Diplomaticus Cavensis, IX, 127, pp. 373-374 (source of the text reproduced here). Document summaries: Schipa 1887 [1968]*, n. 65, pp. 765-766 [269]*.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/425B06D735F6D9FBC12573060038C824!opendocument&vs=DPR