+ In nomine Domini. Undecimo anno principatus domni nostri Waimarii principis, mense februarius, sexta indictione. Declaro ego ➚ et , ut dum ➚ et ➚ iaceret inbalidam infirmitatem, unde defunctus est, set tamen aduc recte sivi conspicere tota mentem et recte loquere baluit, pro suis salutis anime rebus sua , ut, si illi mors hebenerit, in hoc ordinem, qualiter subtus legitur, pro eius salutis anime me iudicare liceat. Primitus quidem disposuit, ut ipsa rebus sua cum et suam, quas habuit in ➚ qui fuit da Ermemari et Maurus filio eius cum pertinentia sua qui habet finis: de una parte de heredes Dacuperti, et de alia igitur parte fine ➚ et pertange in fine domnica et perexiens in terra qui fuit Cumperti diaconi; alia vero parte fines de heredes Ermeperti; de alia namque parte fine Ermengari et pertange in fines Radelgrimi; hec vero curtem, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum omnis sua et cum diversis finibus et biebus suis disposuit, ut a dies defunctionis eius in integrum pro ilius anima hebeniret in supradicto monasterio Sancti Maximi ad securiter habendum, dominandum ipsa sancta ecclesia et eius rectoribus ad faciendum omnia quod voluerint. Iterum de ipsam rebus sua quas habuit in locum ➚, qui habet finis: de una parte fine Adelmanni presbiteri, et de alia parte fine Sancte Marie, et de alia parte fine qui fuit Lupi filius Parduli, et de alia parte cum fines de heredes ipsius Angeli abbatis coniuntum est; de isto clausum, qualiter superius finis posite sunt, disposuit, ut post eius obitum, dum Adelchisus presbiter ebixerit, cuntis diebus vite sue in sua illos habeat potestatem dominandum et fruandum nomine pro anima ipsius Angeli abbatis, et post obitum ipsius Adelchisi presbiteri ipsam rebus in integrum hebeniret pro salutis anime ipsius Angeli abbatis in supradicto monasterio Sancti Maximi ad securiter habendum et faciendum quod voluerint. Simulque et disposuit, ut pro eius salutis anime Odelchisus et Liotardus , qui fuerunt vene serbientibus, illis habeant ad suam potestatem ad fruandum nomine duas pecias de terra, cum arbustis bitatum, una fortiores et una minore, quas habuit in locum qui dicitur Nobara quod da Ursus filius Radeprandi iudicatum habuit; in hoc ordinem: ut si ipsi nominati Odelchis et Liotardus diacones diebus vite sue habitaverit et permanserit in ipso monasterio Sancti Maximi, tunc diebus vite sue ipse due pecie de terra de predicto locum ➚ in sua habeas vel detineas potestatem ad fruendum nomine; et post illorum obitum ipsa duas pecias de terra pro salutis anime ipsius Angeli abbatis in supradicto monasterio Sancti Maximi hebeniat potestatem ad securiter habendum et faciendum quod voluerint; nam si ipse Odelchis et Liotardus diacones diebus vite sue in ipso monasterio habitare noluerint, et exinde exierit et aliubi ad habitandum iherit, tunc similiter ipsam rebus in supradicto monasterio hebeniat ad securiter habendum et faciendum quod voluerint eius abbatibus vel rectores. Hoc autem omnia, qualiter superius legitur per ipso ordinem, ipse Angelus presbiter et abbas disposuit et iudicavit et mihi in manum commisit, ut taliter pro eius anima ipsos distribuerent; et dum ipse Angelus abbas defunctus est, ego autem pro securitatem ipsius sancte ecclesie et de eius rectoribus, quam et pro securitatem ipsius Adelchisi presbiteri et ipsorum Odelchisi et Liotardi diacones, ut ipsos habeant per illa rationem, sicut superius legitur. Hunc scriptum scribere demandavimus tibi ➚ . Actum ➚. + Ego . + Ego filio Gentili. + Ego me subscripsi. + Ego Walpertus ita nobi. + Ego Lamelfridus ita nobi.
Keywords: abbots, curtes, deacons, fruits/vegetables, gastaldus/vicegastaldus, landed possessions, monasteries, notary, other palatine officer, priests, princeps, testamentum, witness.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, I, 117, pp. 147-149 (source of the text reproduced here). Document summaries:
Bibliography: Voigt 1902, p. 60.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/E80B61FEB8E293E8C125723F00723E19!opendocument&vs=DPR