+ *** In nomine domini salvatori nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ divina ordinante providentia Langoviardorum gentis . Ergo noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum sollertia quia Maraldus et Romoaldus qui Duranti vocatur, qui sunt germani et filii quondam Martini Angeli et havitatores intus hanc nostram Capuanam civitatem, attulerunt nostre excellentie una charta libertatis continente in ea inter cetera quomodo ➚ filius quondam ➚ declaraberat quomodo dominus ➚ Domini gratia archiepiscopatui ➚ huius sancte sedis Capuane per chartam co(m)benientie secundum lege datos et traditos haberet eique iam nominati Grimoaldi comitis langobardi filii quondam Madelmi comitis integris personibus de his famulis et famulabus videlicet predictorum Maraldi et Romoaldi qui Duranti vocatur et Sasse germani(s) et fìliis Martini Angeli et Anate uxoris predicti Maraldi et filie Gisemaris et Suabili et Iohanni ger(mani) filii predicti Maraldi et Bisantie uxoris predicti Romoaldi qui Duranti vocatur et filie Ildeprandi et Porporelle filie predicti Duranti ad possessionem suam et de suis heredibus ad habendum et possidendum et faciendum de illorum personibus omnia que ei et ad eius heredibus placuerit et sicut eique predicto Grimoaldi comiti inspirasset omnipotens Deus propter mercede et redemptione anime sue ut aput eternum Dominum requiem et misericordiam invenire valeat per ipsa charta liberos et liberas absolserat et esse constituerat ipsos prenominatos Maraldum et Romoaldum qui Duranti vocatur et Sassa ger(manos) filios supradicti Martini Angeli et Anate uxorem predicti Maraldi et Suabele et Iohanne filios predicti Maraldi et Bisantia uxorem predicti Romoaldi qui Duranti vocatur et Purporella filia predicti Duranti et per ipsius manus chartam textum ex integris personibus ipsorum munda libertatem firmaverat et cetera in omni ratione et ordine velut in ipsa charta continere videtur qui scripta est per Iohannem notarium robo[ra]ta per Petrum iudicem et per alios testes. et exipetierunt nostram excellentiam per prephatum Grimoaldum comitem dilectum nostrum ut nos pro amore omnipotentis Domini concederemus et confirmaremus eis ut securiter et sine molestatione cuiuscumque persone fiant illi et illorum heredibus de omnia servitia videlicet de angarias et vigilias civitatis et muros vel turres custodiendum hostem quoque et data publica et de alia omnia servitia quodcumque partibus rei publice ill[is] vel ad heredibus illorum legaliter vel iniuste tollere vel superponere voluerit aut potuerit pro ipsis rebus et tetris que illi modo possedunt et parate habunt et que illorum in antea per parentum successiones evenerint et que illi in antea legibus parare vel conquirere potuerint et munitionis apices sibi exinde fieri poposcerunt. Quorum petitioni ob Domini amorem libenter assensum prebui et hos firmitatis apices illorum exinde fieri iussi. Per quos omnino sancimus et perpetualiter vos prenominati securi atque inlesi manendum concedo vobis quorum supranominat(is) Maraldo et Romoaldo qui Duranti vocas ger(mani) et filii predicti Martini Angeli hoc est omnia et videlicet et custodiendum hostem quoque et data que est et alia omnia servitia quod quomodocumque legaliter vel iniuste partibus rei·publice tollere vel sulperponere voluerit aut potuerit vobis vestrisque heredibus pro ipsis rebus et terris que modo habetis et possidetis et que in antea parare et conquirere potetis et que vobis per parentum successiones evenerit. quam et concedo vobis ut, si legibus emeritis vel paraveritis, terras a qualiscumque hominibus nostre terre et ipsi servitia vel angarias facere·soliti fuerunt facere pro partibus rei publice quatenus per omnia sit vobis concessa omnia servitia et angarias et dationes ut nullam inquietudinem vel molestiam inde habeatis vos vestri heredes ullo umquam tempore per ullis modis et licentiam et potestatem habeatis emere et parare terras vel presa et casas tam intus hanc nostram civitatem Capuanam quam et foras hanc civitatem da omnes homines qui vobis vendere voluerit omni tempore simulque et concedo vobis ut, ubicumque [vol]ueritis, terras vel presas vel casas intus hanc predictam nostram civitatem et coni[unc]te fuerint cum qualibet ex platee publice huius civitates quatenus sint vobis concessi ex ipsa platea pedes duo in latitudine et in longitudine quantum vadit ipsa presa vel casa que emeritis ab ipsa parte qua c[on]iuncta fuerit cum ipsa platea ad faciendum ibidem omnem edificium quod volueritis omni tempore. Nec non etiam concedo vobis omnem de omnia et in omnibus quodcumque emeritis vel venderitis ut nullam dationem inde detis ullo umquam tempore. Ea scilicet ratione omnia que superius legitur et qualiter partibus rei publice nostre pertinet vobis quorum supra nominatis ger(manis) Maraldo et Romoaldo qui Duranti vocaste vestris quoque heredibus concessimus ut omnia quecumque modo habetis et possidetis et que in antea legibus parare et conquirere potetis firmiter illud habeatis et possideatis et de omnia servitia que et qualiter superius legitur securi et sine inquietudine vel molestia maneatis et absque contrarietate comitis castaldeis iudicis vel sculdahis vel cuiuscumque persona hominis contradictione vel inquietudine nemine vobis vestrisque heredibus de omnia que prelegitur in aliquo contraria faciente. Quod si quispiam hanc nostram concessionem in quomodocumque violare presumpserit sciat se vobis vestrisque heredibus compositurus . Et hec nostra concessio de quibus continet firma permaneat imperpetuum. Ut autem hec nostra concessio verius observetur manu propria me subscribsi et [ei] anulis nostris subter sigillari iussi. Signum (M) Paldolfus (M) domini Paldolfi serenissimi principis. (M). ➚ et ex iussione supradicte gloriose potestatis scribsi. Datum .V. idus septembrii anno nono principatus domini Paldolfi serenissimi principis indictione quartadecima. Actum in ➚.
Keywords: angaria, archbishops, census, cities, count, datium, other clerics, penalty, princeps, professional writer, public exactions, servitium, tolls.
Editions and document
summaries: Editions: Poupardin 1907, n. XIX,, pp. 161-163; Salvati et al. 1983, n. 3, pp. 35-37 (source of the text reproduced here). Document summaries: Poupardin 1907, n. 112, pp. 105-106.