In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Anno Deo propicio pontificatus domini nostri ➚ sumi pontificis et universalis in apostolica sacratissima beati Petri apostoli Domini sede anno decimo, regnante domnus noster ➚ antequam coronam inperialem accepisse anno primo, die viessimo tercio mense november, indictione hoctava, in qui vocatur ➚. Profitens profiteor ego quidem in Dei nomine filio quondam bone memorie , qui fuit habitatore in vico qui vocatur ➚, venditore per huius paginam mee vocis, professionis, sponsionis, vendicionis, transfersionis et transactionis a presente die mee paginam vobis presente in Christi nomine domnus comparatore, qui manere visso sum in ➚, per consensum de domino ➚ gratia Dei seu per cunctorum deservientium eiusdem monasterio seu ut subcessoribus tuis, pro futuris temporibus possidentibus re que hic inferius legitur do et nec non et transsacto de meo iure meoque dominium meorumque filiorum et alieno seu transcribo atque subduco in iure et dominium tuum supradicto domnus Iohannes monachus comparatore et in tuisque subcessoribus eo quod habere hac possidere et a meis manibus detinere visso sum ad iure quondam bone memorie genitore meo aut hundique mihi advenisse vel pertinere potuisse per quodcunque modum vel titulum, idest omnes mea quantascunque mihi supradicto venditore pertinet, que est posita ipsa supradicta res in fundo qui vocatur ➚ et in fundo ➚ et in fundo ➚ et qua in fundo ➚ et in ➚ et per aliis ceteris locis vel fundis, omnibus cum et , , , , , , , , , cultis vel incultis, , , vel suis et cum omnibus ad suprascriptas res pertinentibus, sitis infra ➚. Ut hamodo a presente die aut quandoque volueritis liceat tibi supradicto Iohannes monachus comparatore tuisque subcessoribus supradictas res que super legitur ibidem introire et prehoccupare atque ingredi ex potestatem per hanc paginam venditionis transfersionis da me atque in te facta et tradita tanquam per legitimam et meam corporalem traditionem abendi dominium et potestatem abeas, teneas, possideas, eciam vindendi, donandi vel comutandi et quiquit tibi placuerit exinde facias cum tuisque subcessoribus in perpetuum. Pro eo quia ego suprascripto Tierso venditore acepit precium in manibus meis de manibus tuis supradicto compratore, in presenciam testium qui hic subter leguntur, precium nomine, idest , ab omnis decepcionis seu deliberacionis calumnie. Et ab hista die numquam aliquam aliquando liceat mihi supradicto venditore neque meis filiis et heredibus ullo unquam in tempore quamvis exinde facere questione, repeticione aut causacionem vel interpellatione ullamque molestia generare aut facere incontra vos supradicto compratore vel contra tuosque subcessoribus neque per me neque per a meis submissis vel sumitendi personis magioris vel minoris, propinquis vel extraneis et non adeundum in iudicium et non suplicandum principibus neque per ecclesiastica vel per regale aut per inperialem potestate set immo homni tempore securus et quietus exinde maneatis cum tuisque subcessoribus in perpetuum. Et ego supradicto venditore cum meisque filiis et heredibus vobis domnus Iohannes comparatore tuisque subcessoribus ipsa supradicta res quod superius legitur ab omni persona omnium stare et defensare et auctorizare promitto. Quod si quod absit et avertat divina potentia et omnia que supra legitur non observavero vel adimplevero et contra hec ire vel agere aut contendere voluero, tunc daturo me promitto meosque filios et heredes dare tibi supradicto compratore tuisque subcessoribus ante omnes litis initium aut interpellatione pene nomine et post pene soluta manente hec cartula vendicionis transfercionis sicut supra legitur in suo robore et firmitatis. Quam vero hec paginam Petrus in Dei nomine tabellio de vico qui vocatur Tamara scribendum rogavit et subter manus mea propria adfirmavit et testes adfirmare rogavit et sub eorum presentia eam tibi tradidit ab abendum et detinendum omnia quod supra legitur, sub die et mense, indictione supradicta, in Cornedo. ✠ Signum ✠ supradicto Tierso venditore in anc paginam vendicionis transfersionis de omnia quod super legitur cui sunt auctore supradicti testis adfirmare rogavit. ✠ Signum ✠ ✠ ✠ ✠ ✠ supradicto Ato sartore et Iohannes Balbo et Gairardo de Laugnano et Demezello filio quondam Averdo et Alberto qui vocatur Tussco toti prenominati in anc paginam vendicionis sicut supra legitur rogatis testibus testi que littera nesci. ✠ Petrus in Dei nomine tabellio de vico qui vocatur Tamara scriptor hec paginam vendicionis transfersionis sicut supra legitur post roborationem testium atque tradita complevit et absolvit. Notitiam testium idest: in primis Atto vir honestus testes, Iohannes vir honestus testes, Gairardo vir honestus testes, Demezo vir honestus testes, Alberti vir honestus testes.
Keywords: abbots, cells/hermitages, cereals, fisheries, forests, fruits/vegetables, hay/fodder, landed possessions, marshes/lagoons/tombolos, monks, penalty, plebs, popes, price, rights of use on woods/pastures/waters, venditio, vici, wine.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 397-400, n. 180.