Anni ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo quadragesimo secundo, octavo die mensis iunii, indictione nona. ➚, que canonica ipsa cum omnia sua pertinencia pertinere videtur de sub regimine et potestate de episcopio Sancte Marie Cremonensis Ecclesie, ubi nunc domnus venerabilis preordinatus esse videtur et seu , cunctis et ordinatis in prefata canonica, nox in Dei nomine et germanis filii quondam de predicta civitate in eadem canonica presentes presentibus diximus: quisquis in sanctis ac in venerabilibus locis ex suis aliquit contulerit rebus, iuxta Actoris vocem in hoc seculo centuplum accipiet et insuper, quod melius est, vitam possidebit eternam. Ideoque nos qui supra Giroldus et Bernardus germanis donamus et offerimus a presenti die in eadem canonica idest iuris nostri, quam abere visi sumus in loco et ➚ et per ; coeret ei a terra et , a meridie reservamus, a sera , a montibus , si ibique alie sunt coerentes. Que autem supradicta pecia de terra iuris nostri supra nominata, una cum accessione et ingresso seu cum superioribus et inferioribus suis qualiter supra legitur in integrum ab ac die in eadem canonica donamus et offrimus eo ordine et per presentem cartam offersionis in eadem canonica relinquimus. Manifeste profitemur nos qui supra Bernardus et Giroldus germanis eo quod petivimus ad vox domnus Ubaldus episcopus et Gandulfus archipresbitero seu Ardingus archidiaconus ut vos nobis et ad nostris filiis, filiabus vel abeaticis nostris legittimis aut illi cui nos dederimus usque in quartam generacionem concedere dignaretis, precarie et , iuris canonice iamdicte, que iacet foris predicta civitate prope qui dicitur ➚ et est per mensuram iusta iurgias quatuor: a mane et meridie terra de episcopio, a sera currit ipsa Pipia, a montibus detinet ...caria, si ibique alie sunt coerentes. Cum ipsis Bernardus et Giroldus germanis ... ad hec recordati sunt ipsis domnus Ubaldus episcopus et Gandulfus archipresbiter seu Ardincus archidiaconus sic est veritas sicut ipsis germanis adseverant tunc per ferula quod suorum tenebat manibus de supradictes pecies de terra, tam de illa quam ibi Giroldus et Bernardus germanis offersit quamque de illas quam inde petivimus investivi et tradidit in precarie et enthintheuxin nomine, tali ordine ut abeant et teneant ipsis germanis et suis filiis, filiabus vel abeaticis seu filiorum eius legitimis aut cui ipsi dederint usque ad completam quartam generacionem tantum usufructuario nomine et faciant de frugibus vel censum quod Dominus annue dederit de istes pecies de terra quicquit eis fuerit oportunum, sine eidem domni Hubaldi episcopi et Candulfi archipresbiteri seu Ardingi archidiaconi suique successores vel pars canonice contradicione. Ita tamen ut semper ipses pecies de terra per eis melioretur et non peioretur et persolvere exinde debeant ipsis germanis et suis filiis, filiabus vel abeaticis seu filiorum eius legitimis per omni festivitate sancti Martini, aut infra tres dies postea, anualiter, usque ad completam quartam generacionem, ficto , dati ipsi denari infra supradicta civitate eidem domni Hubaldi episcopi suique successores vel suo miso per se ipsis Giroldus et Bernardus et suis filiis, filiabus vel heredibus eorum aut suorum misso. De quibus et pena inter se posuerunt, sic oblicaverunt ut quis ex ipsis aut successores vel heredes eorum se hac carta precaria removere, quiete et pacifice habere non permanserint in ea omnia qualiter supra legitur, tunc compret illa pars que non conservaverint a parte fidem servanti predictes pecies de terra que supra legitur in duplum in consimilibus locis; et insuper pena et post completam quartam generacionem maneant iam nominates pecies de terra sicut supra legitur in iure et potestate predicte canonice et faciat inde in antea pars ipsis canonice quicquit voluerit iure propietario nomine. Unde due carte precarie et enthinteuxin nomine uno tenore scripte sunt. Actum infra domo ipsius civitatis; feliciter. Ego Ubaldus Dei gratia episcopus in hac precaria a me facta subscripsi. Ego Gandulfus archipresbiter in hac precaria a me facta subscripsi. Ego Ardincus archidiaconus a me facta subscripsi. Amizo iudex rogatus testes subscripsi. Gaufelmus notarius rogatus testes subscripsi. Signum manibus Vazoni et Inverardi atque Pauloni rogati testes. Ego Lampertus notarius sacri palaci scripsi post tradita complevi et dedi.
Keywords: archdeacons, archpriests, bishops, canons, cereals, churches, confinia, fundi, landed possessions, libellus/precaria/emphyteusis, offersio/donatio, penalty, rent in money, rivers, roads, size.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 420-423, n. 188.