(S) In nomine domini nostri Hiesu Christi. Anno ab eius incarnatione millesimo centesimo vigesimo septimo, quinto die intrante mense decembre, inditione quinta. Placuit atque convenit inter et , presente et filio quondam et filio et et filio de predicto ➚, terciam partem terre iamdicte et in solidum dare populo Cremonensi in commune habendam, exceptiseiusdem loci et earum bonis preter quam si heedem ecclesie aliquas habent que predicte curti et castro solite sunt aliquid annualiter dare vel facere, eo scilicet tenore quod predictus populus Cremonensis per singulos annos in festivitate sancti Systi, tres dies antea vel tres postea, dare debent eidem ➚, datum et consignatum super altare eiusdem ecclesie in ➚, et afferenti predictum bizantium ab eadem ecclesia tribuatur pastus unus. Et non debet de duabus partibus ab eadem ecclesia et p[opulo Pla]centino retentis quoquo modo quoquo titulo aliquid querere vel ab aliqua persona accipere et suam terciam ampliare. Et predicta ecclesia seu populus Placentinus de tercia parte populo Cremonensi danda quoquo modo quoquo titulo aliquid querere vel ab aliqua persona accipere et suas ampliare non debet. Et tam predictum castrum et curtis in commune habeatur et teneatur et nunquam altera parte invita dividatur; Et ita convenit quod populus Cremonensis predictas duas partes eiusdem curtis et castri in eadem ecclesia remanentes adiuvare retinere et per bonam fidem contra omnes homines defendere; et si amiserit, per bonam fidem adiuvare recuperare debet. Et populus Placentinus predictam terciam partem eiusdem curtis et castri predictis Cremonensibus dandam suo dispendio et suo dampno adiuvare retinere et per bonam fidem defendere contra omnes homines, et si amiserit per bonam fidem adiuvare recuperare debet. Et iamdictus populus Cremonensis et Placentinus si quod acceperint a parte quondam ➚ seu tempore quo mortua * * *( abba )tissa e eum concorditer susceperint, seu a parte eiusdemseu vel ab his qui a parte eiusdem cometisse vel imperatoris per tenebant auferre non debet sine iusta causa. Et si quis extraneus auferre voluerit, per bonam fidem adiuvare defendere, si a parte iamdicte ecclesie et populi Cremonensis per feudum tenere voluerit. Et insuper homines de Vuarstalla populus Cremonensis et Placentinus salvabit in personis et in rebus, nisi iustam offensam prebuerint et salve omni predicte curtis Vuastalle, tam ecclesie et populo Piacentino quam Cremonensi populo. Vuarstallenses vero omnes a quindicem annis usque ad septuaginta ecclesie Sancti Systi et Piacentino populo, salvo debito ipsius ecclesie, iurare debent duas partes curtis Vuarstalle et castri salvare et custodire contra omnes homines, et si amiserit eas recuperare. Et salvabunt personas Piacentini populi in personis et in habere per bonam fidem contra omnes homines. Debitum autem ecclesie est tale quod iuraverunt Vuarstallenses tam castrum quam curtem in solidum et sine dolo ecclesie restituere atque retinere, et si amiserit recuperare contra omnes homines, excepta ea potestate contra quam cum se defendere non possint ab ecclesia seu populo Placentino non defendentur. Item iurabunt a quindecim annis usque ad septuaginta populo Cremonensi terciam partem predicti loci et curtis et castri salvare et custodire ad onorem et utilitatem eiusdem populi contra omnes homines, et si eam amiserit recuperare per bonam fidem et salvabunt personas populi Cremonensis et sua res contra omnes homines per bonam fidem. Et Vuarstallenses adiuvabunt populum Placentinum et Cremonensem suo dispendio et suo dampno per bonam fidem contra omnes homines, salvis presentibus suis debitis firmis illis contra omnes homines.
Keywords: abbesses, abbots, armed group, castle, churches, cities, countess, curtes, datium, emperor/king, feudum, honor, landed possessions, priests, rent in money, rural communities, urban communities, villages/settlements.
Editions and document
summaries: Falconi, Le carte II, pp. 146-148, n. 296; Leoni 1997, pp. 410-412, n. 238.