In nomine sancte et individue trinitatis. ➚ divina favente gratia . [Si] liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates eclesiasticas ad peticiones servorum dei nostro relevamus iuvamine atque regali tuemur munimine, id nobis et ad temporalem vitam temporaliter transiendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter omnium fidelium sanctae dei eclesiae nostrorumque tam presentium quam et futurorum noverit sagacitas, quia vir venerabilis ➚ ex ➚ imploratus est celsitudinem nostram, ut regum Langobardorum, quibus illi seu et ceteri fideles ad predictam eclesiam donacionem largiti sunt et res fidelium eiusdem eclesiae per eadem auctoritatis oracula confirmaverunt, nec non et auctoritates gloriosissimorum imperatorum avi ac attavi nostri ➚ scilicet et ➚ seu et ➚ patrui nostri nec non ➚ consobrini antecessorisque nostri piissimi augusti eidem sancto loco suo munere contulerunt ac confirmaverunt, et omnia memoratorum precepta nostra auctoritate vel liberalitate firmaremus. Cuius petitionem, quia iusta et racionabilis nobis videbatur, recipiendam atque implendam iudicavimus. Idcirco decernimus atque per hos nostros regales apices iubemus, ut quicquid predicti reges sed et atque ceteri deum timentes memorato sancto caenobio per precepta et contulerunt et predicti imperatores atque praecessores nostri eidem caenobio sua auctoritate confirmaverunt vel ex singulis statuerunt causis, perpetuis temporibus nostra maneat auctoritate sanccitum, ita ut nullus iudex publicus vel quelibet persona in monasterio aut cellulis curtibus aut locis agris seu in reliquis possessionibus, quae ad id caenobi[um ex libera]li donacione tam regum quam reginarum vel reliquorum deum timentium legitime pervenerunt, in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem regni nostri legaliter predicta aecclesia habere cognoscitur vel quae deinceps in ius ipsius monasterii voluerit divina pietas addere vel amplificare, nullus, sicut diximus, superioris vel inferioris ordinis rei puplicae procurator vel quelibet persona ad causas iudiciario more audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas, parafraedos aut fideiussores tollendos aut homines tam ingenuos libellarios quamque et servos super terram ipsius aecclesie commanentes ullo modo distringendos nec ullas publicas functiones aut redibiciones vel inlicitas occasiones requirendas consurgere audeat vel exigere presumat; sed liceat predicto abbati suisque successoribus cum omnibus subiectis sibi rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus sub nostre quieto ordine consistere vel possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolomitate nostra ac coniugis nostrae nec non et pro stabilitate regni a deo nobis collati una cum cunctis in predicto caenobio deo famulantibus monachis inmensam dei misericordiam iugiter exorare. Volumus quoque atque concedimus, ut sicuti iam dicti gloriosissimi augusti precessores siquidem nostri statuerunt, ut quandoquidem divina vocatione predictus abba Theotricus vel eius successores de hac luce migraverint, ipsi monachi de ipsa congregatione qualem inter se digniorem invenerint licentiam eligendi abbatem habeant, quatinus domini misericordiam attentius exorare eedem delectetur congregationi. Et ut hoc nostrae concessionis vel confirmationis preceptum per cuncta tempora inviolabile conservetur et a cunctis fidelibus nostris diligentius custodiatur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione subter adsignari iussimus. Signum (M.) Karlomanni serenissimi regis. ➚ advicem recognovi. Data ii id. nov. anno Christo propitio i regni domni Karlomanni serenissimi regis in Italia, indictione xi; actum ad ➚ in ➚ ; in dei nomine feliciter amen.
Keywords: abbots, archchaplain, baptismal churches, chancellor, emperor/king, immunity, imperial/royal diploma, monasteries, mother churches, queen, testamentum, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: MGH DD Km, n. 8.