Cremona, Archivio di Stato, Archivio segreto, n. 2020

Title: Cremona, Archivio di Stato, Archivio segreto, n. 2020
Document number: 808
Author(s): Lorenzo Tabarrini (file creation on 2021-05-07); Lorenzo Tabarrini (last change on 2021-05-07)
Record source: Edition
Document type: Breve/memoratorium
Document tradition: Copy
Fiscal property: Yes
Provenance: Sanctus Sixtus; monasterium (Piacenza)

Date: 1227?
Dating elements: Doc. cartaceo senza data. Astegiano lo colloca nel 1227, anno in cui termina la lite relativa a Guastalla e Luzzara.

Show/hide in the text:

Hec sunt privilegia, honores, iurisdictiones et consuetudines curie communis et hominum de Guastalla. In primis, commune et homines de Guastalla in curia et penes potestatempotestas et curiam Guastalle debent habere quatuor iuratores de hominibus Guastalle qui pares curie apellantur, qui debent facere condemnaciones et absolutiones maleficiorum et ofensionumprofits of justice que fierent et perpetraverint in districtu et curia Guastalle, tam de eis in quibus vindictam sanguinisprofits of justice exercerint quam de alliis maleficiis et offensionibus in robis et personisprofits of justice. Item quod curia GuastalleESTATE: curtes, production, loans, fines, army, fodrum, profits of justice, tolls, teloneum, districtio; PLACE: curtes, production, loans, fines, army, fodrum, profits of justice, tolls, teloneum, districtio est curia regaliscurtes, districtio et iurisdictiodistrictio per se habet in omnia imperiumdistrictio et plenam iurisdictionem, habendo gladii potestatemarmy, districtio. Item quod omnes de Guastalla et aliquis eorum non debet trai nec vocari ad iudicium vel in iudicium de aliquibus questionibus extra districtum et curiam Guastalle, sed solumodo in Guastalla sub examine curie et potestatis Guastalle. Item quod sub curia et potestate Guastalle potest conveniri quecumque persona que esset de imperio de quibuslibet questionibus et rebus, si reperta fuerit in ipsa curia et districtu, a quocumque volente ipsam convenire, non obstante privilegio foriexemption. Item quod quilibet habens et tenens molendinamills in Padorivers ad ripam et territorium Guastalle non debet solvere alliquod tolomeumteloneum neque prestacionem nis solumodo duodecim imperiales quolibet anno et quolibet molendino curie Guastalle, tempore quo solvuntur alia ficta curie, et ab omni allia condicione, prestacione et gravamine debet esse inmunis quantum pro ipso molendino. Item quod homines et persone Guastalle libere et absolute debent et possunt ducere quelibet victualiaproduction in districtu Guastalle undequoque per territoria et aquam sine alliquo daciotolls et tolomeo prestando, et eodem modo sua victualia et res quocumque ducere libere et absolute. Item quod quicumque habet terras et possessiones in districtu et curia Guastalle et undecumque sit tenetur et solvere debet fodrafodrum et datas cum hominibus Guastalle et (pariter ac) ipsi homines et prestare allias faciones tantum pro ipsis terris et possessionibus. Item quod commune et homines de GuastallaJURIDICAL PERSON: local institutions, city authorities; KEYWORD: local institutions, city authorities toto tempore quo fuerint in servicioarmy iverint et steterint suis propris expensis et suis risigis et periculis in rebus et personis, sine aliquo gravamine et expensis communis Cremone. Item quod commune et homines de Guastalla nonquam se alibellaverint cum commune Cremone nec solverint aliqua fodra nec mutualoans ipsi communi cum ipso communi nec episcopatu cremonensi nes se alibellare debent nec alquis faciones, set semper per se solverint sua fodra et suas faciones fecerint in terra sua et districtu Guastalle. Item quod de omnibus et singulis supradictis est publica vox et fama, et quod ita obtentum est et observatum tanto tempore cuius non est ad memoriam, et tempore comitisse Matilde et imperii et nonciorum imperii. Item quod commune et homines Cremone debent manutenere et conservare et defendere curiam, commune et homines de Guastalla in eo statu in quo tenuerunt comitissam Matildis et imperium ipsam curiam et homines et commune, et ab omnibus communibus et personis circumstantibus ipsi comune, et districtum ipsius curie, in omnibus suis iuribus et finibusfines, et nullam novitatem facere nec permitti fiendi ab alliquibus in curia et districtu Guastalle.

Keywords: army, city authorities, curtes, districtio, exemption, fines, fodrum, loans, local institutions, mills, potestas, production, profits of justice, rivers, teloneum, tolls.

Editions and document summaries: CDCr II, Documenti della lite per Guastalla e Luzzara, n. 249, p. 87.

Bibliography: Leoni 2002; Coleman 2018.